CAP.
XXX.
Lis dicitur
mota, quum fuerit contestata.
Idem Episcopo
F. et B. Bertrandi.
Ex parte
vestra fuit propositum coram nobis,
quod dilecti filii praepositus
et canonici Aretinenses sententiam, quam felicis memoriae I. Papa praedecessor noster super ecclesia
sancti Gregorii, quibusdam terris et parte molendinorum Cuprene ac Castri saxi
et molendino, posito
supra pontem de Calianen., ac aliis diversis articulis in eadem sententia comprehensis, inter vos et
eorum canonicam promulgavit,
per interpretationem sinistram in
recidivae quaestionis scrupulum reducere molientes, asserunt, capitulum illud
eiusdem sententiae, quo dicitur, ne canonica ipsa impediat, quo minus
monasterium vestrum molendinum praefatum de Calianen. reaedificare valeat in eo
statu, in quo fuisse dignoscitur tempore motae litis, esse referendum ad
tempus, quo lapillus in denunciatione novi operis iactus fuit; vobis e
contrario asserentibus, illud esse intelligendum de tempore, quo lis super hoc
inter vos et praefatam canonicam exstitit contestata. Quare humiliter
supplicastis, ut altercationem huiusmodi per interpretationem capituli supra
dicti decidere dignaremur. Nos
igitur, considerata eadem sententia diligenter, quod in praefato capitulo dicitur de tempore motae litis,
interpretamur esse referendum ad tempus, quo litis contestatio facta fuit.
|