CAP.
XXXI.
Constitutio
legati, de solvenda tertia mortuariorum episcopo, intelligi debet de his
mortuariis, in quibus de iure communi debetur.
Idem Praelatis
universitatis Francigenarum Constantinopolitanae.
Ex parte
vestra fuit propositum coram nobis,
quod venerabilis frater noster patriarcha vester, occasione constitutionis cuiusdam, quam venerabilis
frater noster Albinensis
episcopus, tunc apostolicae sedis
legatus in partibus Romaniae, super legatis edidit defunctorum, et
dilectus filius I. tit. sanctae Praxedis presbyter cardinalis, dum ibidem
legationis fungeretur officio, innovavit, de quibusdam, quae vobis et ecclesiis
vestris legantur a decedentibus, tertiam indebite a vobis exigit portionem. Quum igitur ipsi, sicut ex eorum
interpretatione accepimas, non intellexerint, quod de his, quae in ornamentis
ecclesiasticis, vel ad fabricam ecclesiae, reparatione indigentis, aut ad
ecclesiae luminaria, nec non et
de his quae pro anniversario, septimo, tricesimo ac vicesimo faciendis,
vel de his, quae personis specialiter, nisi forsan id fiat ecclesiae ratione, a
quocunque legantur, aliqua deberet solvi portio ecclesiae cathedrali: nos,
interpretationem eorum ratam habentes, secundum ipsam constitutionem praefatam
praecipimus observari, firmiter inhibentes, ne in praedictis aliquid
fraudulenter in praeiudicium cathedralis ecclesiae procuretur.
|