Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS XL.   DE VERBORUM SIGNIFICATIONE.
      • CAP. XXXIII.   Verbum moderationis diminutionem continet, non augmentum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XXXIII.

 

Verbum moderationis diminutionem continet, non augmentum.

 

Gregorius IX. Decano et Sacristae Engo.

 

Transmissae nobis literae continebant, quod, significantibus episcopo et capitulo Xantonensi, quod quadragenarius canonicorum numerus, institutus in eorum ecclesia, non poterat observari, pro eo, quia non sufficiebant ecclesiae facultates, vobis dedimus in mandatis, ut canonicorum et praebendarum numerum iuxta facultates ecclesiae moderantes, statueretis eundem firmiter observari. Vos vero invenistis, praedictae ecclesiae facultates a tempore statuti numeri adeo excrevisse, quod absque mutilatione praebendarum maior haberi posset numerus in eadem: quare quaesistis, an per “moderationisverbum, literis nostris appositum, eundem numerum augmentare vel minuere deberetis. Quocirca mandamus, quatenus, si veteres non sunt minutae praebendae, quum moderatio locum non habeat, ipsarum et canonicorum numerum dimittatis in eodem statu, in quo hactenus dignoscitur exstitisse, in utilitatem eiusdem ecclesiae convertentes augmentum suorum redituum, donec duxerimus aliter disponendum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License