CAP.
XLIII.
Abutentes rescripto apostolico in casibus hic enumeratis, privantur
commodo rescripti, et condemnantur in sumptibus et damnis adversario.
Idem Episcopo Parisiensi.
Quia nonnulli diversis modis literis
apostolicis abutuntur, statuimus, ut, quicunque obtentas sub nomine suo literas
aliis eiusdem nominis tradunt, qui quos volunt fatigant indebite per easdem, et
qui eas tali modo recipiunt, quique illos, contra quos nihil habent
quaestionis, faciunt in iudicium evocari, aut literas ipsas ad futuras trahunt
controversias, quae nondum fuerant tempore impetrationis exortae, seu quemquam
super uno negotio, vel etiam malitiose super pluribus personalibus actionibus,
quae sub uno iudice possent tractari commodius, per varias literas coram
diversis iudicibus trahunt, ut laboribus fatigatus et sumptibus vel compellatur
componere, vel cedere iuri suo, aut reus actorem eodem tempore ad diversa loca,
vel indeterminate ad villam, quae commune cum pluribus eiusdem provinciae
villis habet vocabulum, citari procurat, ut, dum non comparuerit,
excommunicetur quasi contumax, et sic eum a sua intentione repellat, earundem
literarum commodo careant, et adversariis in moderatis expensis ac damnis, quae
propter hoc eos pertulisse constiterit, condemnentur.
|