CAP. III.
Non valet consuetudo, ut in causis ecclesiasticis dictum populi pro
sententia teneatur.
Idem Episcopo Pictaviensi.
Ad nostram audientiam noveris
pervenisse, quod in tua dioecesi etiam in causis ecclesiasticis consuetudo
minus rationabilis habeatur, quod, quum aliqua causa tractatur ibidem, et
allegationibus et querelis utriusque partis auditis, a praesentibus literatis
et illiteratis, sapientibus et insipientibus, quid iuris sit quaeritur, et quod
illi dictaverint vel aliquis eorum, praesentium consilio requisito pro
sententia teneatur. Nos igitur attendentes, quod consuetudo, quae canonicis obviat
institutis, nullius debeat esse momenti, quum sententia a non suo iudice lata
nullam obtineat firmitatem, ut in causis ecclesiasticis subiectorum tuorum,
postquam tibi de meritis earum constiterit, sententiam proferre valeas, sicut
ordo postulat rationis, auctoritate tibi praesentium, praemissa consuetudine
non obstante, concedimus facultatem. [Nulli
ergo etc. Dat. Lat. XII. Kal. Mart. 1199.]
|