CAP.
V.
Non valet consuetudo, per quam interdicti sententia violator.
Idem Decano et Capitulo Cenomanensi.
Quum inter vos ex una parte, et
canonicos sancti Petri de Curia ex altera, super eo, quod dicti canonici sancti Petri generale interdictum a venerabili fratre nostro episcopo
vestro, vel a vobis in civitate Cenomanensi positum non servabant, quaestio verteretur,
utraque pars, ut eadem causa fine posset
debito terminari, suum nuncium ad sedem apostolicam destinavit. Partibus igitur
in nostra praesentia constitutis per procuratores idoneos audientiam praebuimus
liberam et benignam, et quidem ecclesiae vestrae proposuit procurator, quod,
quum Cenomanensis ecclesia suo loco et tempore pro excessibus saecularis
potestatis interdicto velit supponere civitatem, ecclesia beati Petri de Curia,
tanquam membrum suo capiti non cohaerens, campanis palsatis, apertis ianuis
divina officia celebrare aliis cessantibus non omisit. Quum autem venerabilis
frater noster Oct. Ostiensis episcopus tunc in partibus illis legationis
officio fungeretur, iidem ad eius praesentiam accedentes, suam ei super hoc
querimoniam exponere curaverunt. Qui, partibus convocatis, et rationibus
utriusque diligenter auditis et cognitis, quum pars ecclesiae S. Petri per
privilegia sedis apostolicae non posset ostendere se munitam, immo ei firmiter
constaret, quod ex superbia potius ad hoc, quam ex causa rationabili
ducerentur, sententialiter definivit, quod, quum in civitate Cenomanensi
positum fuerit interdictum, illud eadem ecclesia observaret, vinculo quoque
excommunicationis ac poenae ordinis et beneficii eos supponens, qui suae
ducerent sententiae resistendum. Postmodum vero quum propter quosdam excessus
saecularis potestatis tota Cenomanensis civitas supponeretur ecclesiastico
interdicto, et ipsis canonicis S. Petri denunciatum fuisset, ut a divinorum
celebratione cessarent, et observarent, sicut aliae ipsius civitatis ecclesiae,
interdictum, ipsi maiorem temeritatem suae audaciae adiungentes, cum maiori
solennitate suum sunt officium exsecuti, venire contra ipsius legati sententiam
non verentes. Procurator vero ipsorum proposuit ex adverso, quod ipsa ecclesia sancti Petri a sui fundatione libera
exstitit et exempta, et de bonis
progenitorum carissimi in Christo filii nostri Ioannis, Anglorum regis
illustris fundata fuerat et dotata, firmiter asseverans, et ex hoc suam credens
intentionem fundare, quod decanatum et praebendas ipsius ecclesiae idem rex et
progenitores sui conferebant dioecesano episcopo inconsulto. Proposuit etiam,
quod ex consuetudine tali hactenus eadem ecclesia gavisa fuerat libertate, et
hoc multotiens idem vester episcopus recognovit, quod vos parochialem potestis
interdicere capellanum, qui extra chorum celebrat ecclesiae ante dictae,
allegans de consuetudine antedicta,
quod in generali etiam interdicto licitum erat eis, pulsatis campanis, alta
voce, interdictis tamen et excommunicatis
exclusis, divina officia celebrare. Nos igitur cognito, quod ex tali
consuetudine, si qua foret, disrumperetur nervus ecclesiasticae disciplinae,
ipsam de consensu fratrum nostrorum penitus duximus irritandam, quum non consuetudo, sed corruptela potius
sit censenda, concedentes tamen eidem ecclesiae S. Petri, quod, quum generale
in civitate fuerit interdictum, ex benignitate sedis apostolicae licitum sit
eis, clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis
campanis, submissa voce divina officia celebrare. [Nulli ergo … nostrae definitionis et concessionis …] Si quis autem nostrae diffinitionis
sententiam etc. [Dat. III. Non. Febr.
Ao. VIII. 1206.]
|