CAP. VI.
In attribuendis officiis novae dignitati servatur consuetudo vicinarum
civitatum. Quae si diversa fuerit, servabitur
magis rationabilis et aliis non praeiudicans.
Idem Episcopo
Heliensi.
Quum olim venerabilis frater noster Londonensis episcopus nostris auribus
intimasset, quod in sua ecclesia proposuerat statuere praecentorum certum reditum assignaturus eidem sine
laesione cuiusquam, nos eius precibus inclinati, ei licentiam concessimus
praecentorem huiusmodi ordinandi, dummodo in conferendis sibi reditibus nulli
inferretur praeiudicium, nihilominus
statuentes, ut praecentor taliter institutus in sessionibus, processionibus et
aliis illam haberet in Londonensi ecclesia dignitatem, quam habent alii
praecentores in aliis ecclesiis Anglicanis. Postmodum
autem nostris fuit auribus intimatum, quod, licet idem episcopus dilectum
filium B. in eadem instituisset ecclesia praecentorem, quod tamen a vobis
fuerat de praelibata dignitate statutum biennio iam elapso exsequi non curarat.
Quapropter tibi dedimus in mandatis, ut illud, sublato cuiuslibet contradictionis
et appellationis obstaculo, exsequi non postponeres, contradictores per
censuram ecclesiasticam compescendo. Noviter vero dilectus filius decanus et
quidam alii, personatus habentes in ecclesia memorata, suam nobis transmisere
querelam, quod, quum per ecclesias Anglicanas consuetudines sint diversae, ac
quidam cantorum minorem, quidam vero maiorem habeant dignitatem, nec possint
dignitares eorum, quum sint vel variae vel repugnantes, convenire simul in
unam, is, qui noviter est institutus in ecclesia Londoniensi praecentor, non
contentus eo, quod habere potest sine praeiudicio aliorum, occasione literarum
nostrarum quasdam ipsius decani et aliarum personarum eiusdem dignitates
ecclesiae sibi nititur in eorum praeiudicium arrogare. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta
mandamus, quatenus, si secundum diversas consuetudines locorum diversas habere
noveris praecentores in Anglicanis ecclesiis dignitates, iam dictum
praecentorem illam habere facias in Londonensi ecclesia dignitatem, eaque appellatione remota manere contentum,
quam, rationabilibus et approbatis consuetudinibus ecclesiae salvis, sine
praeiudicio alieno poterit obtinere. [Dat.
Lat. II. Non. Febr. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]
|