CAP. X.
Non valet consuetudo, per quam quis inducitur ad peccandum vel bona
propria dissipandum.
Idem Maiori et
Burgen. de Rupella.
Ex parte vestra fuit propositum coram nobis, quod quum in patria vestra
servatae sint hactenus duae consuetudines abusivae, quod si forte indigena vel extraneus
prodigalitatis vitio, vel incuria, seu quocunque casu alio dissipaverit vel
amiserit omnia bona sua, bona uxoris
suae, quantumcunque laudabilis et
honestae vitae, tam mobilia quam immobilia, pro suae voluntatis libito
alienat, quare fit interdum, ut, viro
defuncto, uxor remaneat indotata, et superstites filii extremae subiaceant
incommodis paupertatis; et, quod si vir ducat uxorem, quae fide coniugii
violata committat adulterium manifeste,
nihilominus ipsa medietatem omnium bonorum, quae fuerit vir adeptus, impudenter
exigit et improbe apprehendit, quae potius privanda esset omnibus viri bonis, quare super his provideri vobis per
apostolicam sedem suppliciter postulastis. Nos itaque saluti et utilitati
vestrae provide consulere cupientes, Tenore praesentium declaramus, vos non
teneri ad huiusmodi consuetudines tanquam
iuri contrarias observandas.
|