CAP. IV.
Archiepiscopus
in archiepiscopum postulatur. Et ex quo postulatio praesentata est Papae, non
possunt postulantes ab ea recedere; sed debet superioris iudicium exspectari. H. d. quoad titulum.
Idem Praeposito et
Capitulo Strigonensi.
Bonae memoriae Guil. archiepiscopo vestro
viam universae carnis ingresso, quum in venerabilem
fratrem nostrum Colocensem archiepiscopum postulandum a nobis contulissetis
unanimiter vota vestra, et regium super
hoc obtinuissetis assensum, suffraganei Strigonensis ecclesiae,
Quinqueecclesiensis episcopus videlicet et quidam alii, postulationi vestrae se
opponere curaverunt, asserentes, quod eis contemptis, qui ius habebant eligendi
vobiscum, postulatio eadem fuerat attentata; licet vestri nuncii proponerent ex
adverso, quod super praeficiendo vobis pontifice de gratia multotiens
suffraganeorum fuerat requisitus assensus, sed ipsi vobis consilium [et auxilium] denegaverunt. Nunciis
igitur in nostra praesentia constitutis, et proponentibus adversariis quaedam
alia contra postulationis vestrae processum, quae in prioribus literis meminimus nos plenius expressisse, quia
nobis de propositis non constabat, ita duximus providendum, ut, si suffraganeis
persistentibus in contradictione sua, vos postulationi vestrae velletis
instare, usque ad septuagesimam tunc
primo venturam per procuratores idoneos, ad omnia sufficienter instructos, ad sedem apostolicam veniretis, ut statueremus utraque parte praesente quod
iustitia suaderet; si autem illi a contradictione sua cessarent, et vos
instaretis proposito vestro, ad praesentiam nostram mitteretis personas idoneas
infra terminum supra dictum, quae
super his, quae opportuna forent, nos redderent certiores. Quodsi contradicentibus episcopis memoratis vos contingeret de iure vestro
diffidere, ne laborem et dolorem subiretis
incassum, aliam personam idoneam provideretis vobis canonice in pastorem.
Ceterum, quum inclytae recordationis
[H,] rex Hungariae viam fuisset universae carnis ingressus, quidam
vestrum, a postulatione vestra, quam nobis praesentaveratis communiter, temere
recedentes, aliis persistentibus in eadem, et
ad sedem apostolicam appellantibus, praedictum Quinqueecclesiensem
episcopum in archiepiscopum postulaverunt. Quorum
votis nullus suffraganeorum assensit, excepto duntaxat episcopo Nitriensi. Et
licet carissimus in Christo filius noster A. Hungariae rex illustris, tunc dux
et regni Hungarici, L. nepotis sui regis nomine, cuius tutelam et regni curam
ipsi frater eius commiserat, gubernator, precum suarum primitias ad nos pro
praedicti Colocensis postulatione transmiserit, postmodum tamen pro
Quinqueecclesiensi episcopo ad Strigoniensem metropolin transferendo nobis per
literas suas humiliter supplicavit. Nos igitur, postulationem ipsam, quam
invenimus post appellationes interpositas
in multa discordia, non solum suffraganeorum, verum etiam canonicorum
Strigonensis ecclesiae, ac contra formam mandati nostri regulari ordine praetermisso temere celebratam, illam exigente iustitia non duximus
admittendam; sed vobis dedimus in mandatis, ut ad providendum vobis pastorem
idoneum per electionem canonicam vel postulationem concordem, requisito
suffraganeorum assensu, si esset de antiqua et approbata consuetudine
requirendus, infra mensem post
susceptionem literarum nostrarum procedere curaretis; alioquin ex tunc, ne gregi dominico deesset diutius
cura pastoralis, nos ipsi provideremus ecclesiae viduatae, secundum officii nostri debitum ex
plenitudine apostolicae potestatis. Verum antequam ad vos literae nostrae
pervenissent, innitentes mandato priori, suffraganeos, qui erant in regno praesentes, praeter praedictum Quinqueecclesiensem ad concordiam revocastis ita, quod Watiensis, Wesprimiensis et
Ianviensis episcopi pro translatione Colocensis archiepiscopi, salvo iure suo
in posterum, cui propter afflictionem et necessitatem Strigoniensis ecclesiae
supersedebant, ad praesens nos humiliter rogaverunt, praedicto Nitriensi
scribente, quod, si non placeret nobis electionem factam de Quinqueecclesiensi
admittere, pro postulatione alterius sine praeiudicio iuris sui nos suppliciter
exorabat. Post haec autem mandato
nostro recepto, hi, qui in archiepiscopum
Colocensem covenerant, ab eius postulatione, sicut fuit propositum coram nobis, recedere noluerunt, sed
innovaverunt eandem, reversis ad eos quibusdam canonicorum, qui in partem
alteram declinarant, cum praedicti regis
et suffraganeorum literis dilecti filii A. magistrum scholarum, M.
thesauranium, A. archidiaconum, et F. et N. canonicos Strigonienses ad sedem
apostolicam destinarunt, super postulatione sua dispensationis gratiam
petituros. Ceteri vero, qui Quinqueecclesiensem episcopum postularunt, sicut ex eorum parte fuit propositum coram
nobis, convenientes in unum, ceteros canonicos ad capitulum convocarunt, ad
postulationem concordem vel electionem canonicam iuxta mandatum apostolicum infra praefixum terminum sibi procedere
cupientes. Sed, illis nolentibus convenire, intelligentes, penes se tantum
remansisse facultatem liberam eligendi, quia reliqui ius suum prosequi
negligebant, praedictum Quinqueecclesiensem episcopum,
licet ne id fieret fuisset ab aliis appellatum, denuo postularunt. Quum ergo utriusque partis nuncii ad sedem
apostolicam pervenissent, hi, qui pro Quinqueecclesiensi episcopo venerant,
proponebant, partem suam iuxta mandatum apostolicum processisse, nec obstare
discordiam vel contradictionem eorum, qui iuxta formam mandati nostri procedere
contemnentes, illo recepto nec elegerant quenquam canonice, nec concorditer
postularant. Unde concors debebat eorum postulatio reputari, quum ceteri,
tanquam iussionis apostolicae contemptores, eligendi et postulandi se iure
privassent, dum nec postulare nec eligere voluerunt, immo nec etiam ad
capitulum convenire. Ad haec autem ex adverso poterat responderi, quod illi,
qui Colocensem archiepiscopum postularant, formam secuti fuerant per nostras
literas sibi datam, quoniam innitentes postulationi priori, iuxta tenorem
priorum literarum nostrarum concordem fecerant, quae fuerat prius discors, dum
suffraganeos ad concordiam revocarunt. Nec obstabat eorum discordia, qui
alium postularunt, quum prius in postulatione archiepiscopi supradicti
convenissetis pariter universi, et consensum vestrum annotatum literis, et
subscriptionibus propriis roboratum, petiissetis a nobis per communes nuncios
confirmari, nosque vestram recepissemus postulationem diiudicandam, si
suffraganei forsitan in contradictione persisterent, vel, si consentirent, aut
etiam cederent, approbandam. Si enim, postquam postulatio subscriptionibus
postulantium roboratur, et praesentatur Romano Pontifici approbanda, possent ab
ea recedere postulantes, nobis frequenter illuderent, et iudicium nostrum ex
eorum pendere arbitrio videretur. Poterat
quoque addi, quod pars altera mandatum apostolicum non servarat, utpote quae
nec postulationem concordem, nec electionem canonicam celebrarat, quum in
maiori contradictione quam prius, non solum canonicorum, sed suffraganeorum
etiam, ipso rege adversae parti favente, praedictum Quinqueecclesiensem
episcopum postulasset. Auditis igitur his et aliis, quae fuerunt hinc inde proposita,
et habito super his cum fratribus nostris diligenti tractatu, Intelleximus
itaque quod, etsi neutra esset postulatio approbanda, iuxta tenorem tamen
posterioris rescripti ad nos de cetero Strigonensis ecclesiae provisio
pertineret. Quia vero non plenam de personis illius regni notitiam habebamus,
ideoque non poteramus salva conscientia nostra
eidem ecclesiae in alia persona, quae de regno Hungariae originem duceret,
congrue providere, nec vellemus ei praeficere alienum, quamvis regularius et honestius videretur, si
suffraganeus ad metropolim suam accederet, quam archiepiscopus a metropoli ad metropolim transferretur,
partem tamen elegimus potiorem, et eundem archiepiscopum, in quem omnes, quorum
consensus in electione vel postulatione pastoris requiritur, licet diversis
temporibus convenerant, a vinculo, quo tenebatur Colocensi ecclesiae,
absolventes, ad metropolim Strigonensem transferimus, et ei licentiam tribuimus
transeundi, pallium ei ad nomen et usum eiusdem ecclesiae transmissuri. [Monemus igitur etc. Dat. Romae II. Non. Oct.
1205.]
|