CAP.
VII.
Electio
ad episcopatum fieri debet de digno scientia, moribus et aetate, et quod habeat
trigesimuro annum completum, et sit de legitimo matrimonio natus. Hoc dic.
usque ad §. Quum vero. – §. 1. Beneficia electi in episcopum vacant per
confirmationem, adeptionem possessionis, et consecrationem secutam, vel
postquam praefixum tempus ad petendam consecrationem lapsum fuerit. Hoc dic.
usque ad §. Inferiora. Abbas Siculus. – §. 2. In dignitatibus et officiis citra
episcopatum ac curatis beneficiis debet assumendus vigesimum quintum annum
attigisae, et alias esse idoneus scientia et moribus; et si non est in ordine
requisito, debet se facere promoveri in proximis temporibus; alias monitus non
parens privatur beneficio, non obstante appellatione, nisi ex causa legitima
excusetur. Hoc dic. usque ad §. Clerici. Abb. Siculus. – §. 3. Eligentes
indignum contra formam huius c. privati sunt pro prima vice potestate eligendi,
et idem in collatore; et defectum capituli supplet episcopus, et e converso. Et
si capitulum negligit, fit devolutio ad metropolitanum. Hoc dic. usque ad
finem.
Idem
in eodem.
Quum in cunctis sacris
ordinibus et ecclesiasticis ministeriis sint et aetatis maturitas, et
gravitas morum, et literarum scientia inquirenda, multo fortius in episcopo
haec oportet inquiri, qui ad curam aliorum positus in se ipso debet ostendere,
qualiter alios in domo Dei oporteat conversari. Ea propter, ne quod de
quibusdam pro necessitate temporis factum est trahatur a posteris in exemplum,
praesenti decreto statuimus, ut nullus in episcopum eligatur, nisi qui iam
trigesimum annum aetatis exegerit, et de legitimo matrimonio sit
natus, qui etiam vita et scientia commendabilis demonstretur. §. 1. Quum vero
electus fuerit, et confirmationem electionis acceperit, et ecclesiasticorum
bonorum administrationem habuerit, decurso tempore de consecrandis episcopis a
canonibus diffinito, is, ad quem spectant beneficia, quae habebat, de illis
disponendi liberam habeat facultatem. §. 2. Inferiora etiam ministeria, ut puta
decanatum, archidiaconatum, et alia, quae curam animarum habent annexam, nullus
omnino suscipiat, sed nec parochialis ecclesiae regimen, nisi qui iam vigesimum
quintum annum aetatis attigerit, et scientia et moribus commendandus
exsistat. Quum autem assumptus fuerit, si archidiaconus in diaconum, et decanus
et reliqui admoniti non fuerint praefixo a canonibus tempore in presbyteros
ordinati, et ab illo removeantur officio, et aliis conferatur, qui et velint et
possint illud convenienter implere. Nec prosit eis appellationis refugium, si
forte in constitutionis istius transgressionem per appellationem voluerint
se tueri. Hoc sane non solum de promovendis, sed etiam de his, qui iam promoti
sunt, si canones non obsistant, praecipimus observari. §. 3. Clerici sane, si
contra formam istam quemquam elegerint, et eligendi tunc potestate privatos, et
ab ecclesiasticis beneficiis triennio noverint se [esse] suspensos. Dignum est enim, ut quos Dei timor a malo non
revocat ecclesiasticae saltem coerceat severitas disciplinae. Episcopus autem
si contra haec fecerit aut consenserit fieri, in conferendis
praedictis officiis et beneficiis potestatem [suam] amittat, et per capitulum, aut per metropolitanum, si
capitulum concordare nequiverit, ordinetur.
|