CAP.
VIII.
Compromittentes
super electione tenentur recipere electum a compromissario, si est
idoneus.
Idem
Ravennati Archiepiscopo.
Causam, quae inter moniales
sanctae Margaretae †super discordia
et dissensione electionis, quam fecerunt, agitari dignoscitur, experientiae tuae
iam pridem commisimus terminandam. Verum quoniam ipsa causa in tantum
protrahitur, et nondum, sicut accepimus, processisti, et periculosum et
damnosum est monasterio, quod causa ipsa in tantum protrahitur, fraternitati
tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus infra XL. dies, vel duos menses
ad plus, secundum tenorem aliarum nostrarum literarum in eadem causa procedas,
ita videlicet, quod si sorores ipsae in episcopum electionem contulerint, promittentes, quod illam,
quam episcopus eis provideret, reciperent, ipsam, quam episcopus
illis providerit, facias ab eis, appellatione remota, si tamen exsistat idonea, in suam
recipi abbatissam. Si autem in causa procedere non poteris, dilectis filiis
I. basilicae duodecim Apostolorum, presbytero Cardinali, Apostolicae sedis
Legato et Priori S. Victoris ex parte nostra significes, ut in eadem causa
procedant, et eam debito fine decidant.
|