CAP.
X.
Electio facta post appellationem, et prima non cassata, et contra
privilegia ecclesiae, cassanda est.
Idem.
Consideravimus, quod electio
Ioannis Frontini post appellationem ad nos interpositam et contra tenorem
privilegiorum ecclesiae vestrae fuerit celebrata. Perpendimus etiam, quod
electio B. post illam qualemcunque electionem non cassatam, nec non et post
appellationem, per quam ad suum statum omnia debent reduci, facta fuit, †et illata
violentia, quanquam rex penitus inficietur, violentiam aliquam in hoc de
assensu vel conscientia sua unquam perpetratam fuisse. Quapropter nos utriusque
electionem de communi fratrum nostrorum consilio omnino cassamus, et
vobis in aliam personam idoneam et honestam conveniendi liberam tribuimus
facultatem; ita tamen,
quod utrique praedictorum fama sua non minus propter hoc integre
conservetur, et quod in aliis ecclesiis possint, si Deus dederit, ad dignitatem promoveri. Vobis autem liceat
praeter istam ecclesiae vestrae ordinationem in eorum alterum, si voluntas
fuerit, iterum convenire, et eum vobis in abbatem atque magistrum
canonice providere.
|