CAP.
XIII.
Non
professus potest postulari in abbatem, si ex aliqua bona causa fiat talis
postulatio. Hoc dic. secundum lecturam, quae est
magis singularis.
Coelestinus
III.
Quum monasterium de
Pellicia in tuo situm episcopatu, ad eam dissolutionem devenerit, sicut tuarum
literarum insinuatio patefecit, quod fratres eiusdem domus observantiam
religionis et ordinem abiecerunt, †et,
bonis eius dilapidatis atque consumptis, ad eligendum sibi abbatem de ipsius
ecclesiae gremio non potuerunt hactenus convenire, ad tuae tamen admonitionis
et exhortationis instantiam in unum convenientes, in quendam, qui
cum fratribus suis in eremo est laudabiliter conversatus, boni testimonii virum
unanimiter consenserunt, et eum in abbatem totis desideriis postulantes,
eius subiici disciplinis et habitui postulabant. Tu vero postulationi eorum de prudentum et discretorum
virorum consilio praebuisti assensum, et humiliter postulasti eandem
ordinationem a sede apostolica confirmari. Nos
autem petitioni tuae facorem nostrum et assensum liberaliter impertientes
ordinationem ipsam, sicut facta est canonice, confirmamus et praesentis
scripti patrocinio communimus. [Super
eo vero etc. (cf. c. 1. de confessis II. 18)]
|