CAP.
XV.
Per confirmationem electionis
non transfertur potestas exercendi ea, quae sunt ordinis. Illa enim
transferuntur per consecrationem. Abbas.
Idem.
Transmissam †dudum, sicut
insinuare curasti, ad nostram audientiam quaestionem, tua nunc dilectio replicavit. Quaesivisti, quid faciendum sit
tibi super eo, quod clerici tuae dioecesis, quum pro suis excessibus
suspensionis, vel interdicti, vel excommunicationis sententia percelluntur,
parvipendentes eam, dimittunt ecclesias, et transferunt se ad mercimonia
laicorum; nonnulli quoque ipsorum habitu clericali postposito vestes induunt
laicales, et sicut laici mercatores se turpibus quaestibus implicantes,
consimilium sibi laicorum manus associant, et correctionem ecclesiasticam per contemptum
eludunt, dicentes, quod potestatem non habeas eos, nisi tibi specialiter
apostolica sedes indulserit, corrigendi? Respondemus igitur, quod, si quando tales repereris, si commoniti noluerint a tam turpibus actibus revocari, et de contemptu satisfacientes plenarie ad clericale schema redire, tu eos auctoritate nostra suffultus excommunicationi
appellatione cessante subiicias,
faciasque eos arctius ab omnibus evitari, donec reatum suum congrua satisfactione diluerint, praesertim
si qui eorum in sacris sunt ordinibus constituti. Etiam haec sine speciali mandato exsequi posses, quum
ex quo electionis tuae confirmationem accepisti, de talibus et consimilibus,
praeter ea, quae maioris inquisitionis discussionem exigunt, et ministerium consecrationis
desiderant, quod iustum est et ecclesiasticae convenit utilitati statuendi
habeas liberam facultatem.
|