CAP.
XVI.
Qui
electioni de se factae renunciat appellare nequit ad impediendam electionem
alterius. Et electio, quae est a suspensis celebrata, non tenet.
Innocentius
III. de Cella sancti Petri et Mutinensi Abbatibus.
Quum
inter dilectum filium R. seniorem, et R. iuniorem super abbatia Scaphusensi
quaestio verteretur, eis
in nostra praesentia constitutis dilectos filios G. SS. Cosmae et Damiani, et G. S. Mariae in Aquiro diaconos
cardinales dedimus auditores, in quorum praesentia [pro R. seniore] fuerunt proposita [quae
sequuntur. Quod quum H., quondam abbas ipsius coenobii onus regiminis invito
capitulo suo spontanee resignasset, et ab obedientia sua monachos absolvisset,
ipsi praedictum R. seniorem, etiam dicto H. consentiente, sibique obediente cum
aliis, in abbatem unanimiter elegerunt. Postea vero electus dioecesano episcopo
praesentatus, munus ab eo benedictionis accepit, ecclesiam ipsam per biennium
et amplius sicut abbas proprius administrans. Verum quoniam moniales S. Agnetis
eiusdem villae, quae peccandi materiam iunioribus monachis ministrabant,
arctiori custodiae mancipavit, exinde occasione inventa iuvenes monachi contra
ipsum alios concitarunt, tanquam praedicti H. resignatio minus canonica
exstitisset. Quod audiens episcopus antedictus ad locum accessit, causam
dissensionis requirens, et praedictum H. paterne redarguens, tanquam odii
fomitem in ecclesia seminasset, accepit ab eo, quod per ipsum talia non
fiebant. Et quum quidam de monachis ipso episcopo praesente se dicerent ab
obedientia praefati H. nullatenus absolutos, idem H. quod eos absolverat est
professus. Et ut omnem a se suspicionis materiam amoveret, cum iureiurando
vehementer asseruit coram episcopo antedicto, quod neque illam nec aliam habere
vellet ulterius abbatiam. Monachi vero post recessum episcopi ad artes solitas
nihilominus recurrentes, coram dicto episcopo et capitulo Constantiensi
adversus eundem R. controversiam agitarunt, tanquam minus canonice dictus H.
dimiserit abbatiam. Quum dictus R. paratus esset de iustitia sua in continenti
probare, monachi defectum causae suae videntes, in nullo gravati sedem
apostolicam appellarunt, et per literas infra terminum appellationis per
subreptionem obtentas, contra
ipsum R. per nuncios appellantem iniqua sententia promulgata, eius fuit
adversarius restitutus. Ipse vero R. appellationem interpositam per nuncium
prosequens, et termino constituto commissionis literas ad certos iudices
impetravit, ut quod occasione prioris commissionis contra eum iudicatum fuerat
ad statum debitum revocato, et ei restituerent abbatiam, et a monachis sibi
facerent debitam reverentiam exhiberi. Sed monachis obstinatis et sibi obedire
nolentibus], ambae partes ad sedem apostolicam accesserunt, quibus a bonae
memoriae Coelestino Papa praedecessore nostro nos ipsi, dum in minori eramus
officio constituti, et dilectus filius noster Ioannes tt. S. Stephani presbyter
cardinalis, dati fuimus auditores. Et quum utrimque coram nobis esset diutius
allegatum, et eidem praedecessori nostro per nos esset processus negotii
declaratus, ipse bonae memoriae Coelestinus praedecessor
noster praedictum R. seniorem, sententiam cum instantia postulantem, ad
componendum coegit invitum; et sic abbatiae renuncians, de manu eius custodiam
et etiam prioratum recepit, ab eo, dum viveret, sine quaestione qualibet possidendos. Cui ordinationi licet
consentiret invitus, domum tamen reversus, adversariis compositionem ipsam
nolentibus observare, non potuit quae [sibi] concessa sunt
obtinere, †quin potius in eum,
quod deterius est, manus iniecerunt postea violentas. Sed adiutus ab illius loci hominibus et monachorum
manus evadens, ad appellationis subsidium convolavit. Interim vero dilectus
filius noster P. S. Mariae in Via lata diaconus cardinalis apostolicae sedis
legatus, ad partes illas accedens, pro iam dictis et aliis multis excessibus et
suspendit monachos, et monasterium interdixit. Ipsi vero contempta sententia
cardinalis divina promptius quam antea celebrarunt, et in hac suspensione
praedictus adversarius eius de medio est sublatus. Quo comperto ad ecclesiam
venit, et, quum vellet praedictae compositioni parere, parte altera hoc
nolente, ne ad electionem abbatis procederetur, quousque quaestio inter eos
finiretur, obicem provocationis obiecit; sed monachi per omnia contumaces, et dictum R. iuniorem pariter
eligentes, ipsum benedicendum dioecesano episcopo praesentarunt, qui post
appellationem interpositam benedixit eum, et in ecclesia interdicta. [Unde idem R. iterato ad sedem apostolicam
accedens, a nobis literas impetravit, ut quod post appellationem legitime
interpositam perperam fuerat a monachis attentatum ad statum debitum revocato,
si constaret a suspensis et interdictis electionem factam fuisse, denunciarent
eam penitus non tenere, super restitutione vero ipsius R. senioris et aliis,
quae utrinque ducerent proponenda, statuerent, appellatione remota, quod ordo
posceret rationis. Ceterum iudices delegati literis his receptis, partes ad
suam praesentiam citaverunt, et quum monachi per suggestionem falsi probare
vellent literas impetratas, iudicibus nolentibus ipsarum probationem recipere,
sedem apostolicam appellarunt. Delegati vero, quia remota erat in literis
appellatio, in causa nihilominus procedentes, quum per depositiones testium eis
de veritate negotii constitisset, pro saepedicto R. seniore sententiam
protulerunt, adiudicantes ei ecclesiam memoratam. Petebat itaque quod factum erat
ex delegatione apostolicae sedis per nos obtinere debitam firmitatem, ut
repressa contumacia monachorum pacifica ipsius abbatiae possessione gauderet.
Ceterum contra eundem R. seniorem fuit ex parte altera taliter allegatum, quod,
quum dictus H. quondam abbas minus legitime resignasset, et monachi de
electione tractarent, senior R. fraude adhibita procuravit, quod, quum vesperae
cantarentur, et die sequenti esset electio celebranda, homines burgi ad
ecclesiam accedentes ipsum R. fere omnibus monachis reclamantibus ibidem per
violentiam intruserunt, Monachi vero postea cognoscentes renunciationem
praefati H. minime tenuisse, pariterque pensantes, quod sub eius conversatione
laudabili monasterium proficere posset, ipsum tanquam abbatem proprium
requirebant. Unde
factum est, quod post multas altercationes et commissiones factas tandem de
utriusque partis assensu commissio est obtenta, quod, si de informi
resignatione H. et inutili substitutione R. senioris constaret iudicibus
delegatis, R. remoto, saepe dicto H. restituerent abbatiam, et ita fuit
effectui mancipatum. Post haec ipso R. nihilominus murmurante, ambo pariter ad praedecessoris nostri
praesentiam accesserunt, qui, sicut iam praemisimus, nos et praefatum
presbyterum cardinalem eis tribuit auditores, et tandem causa diutius actitata
per eundem praedecessorem nostrum de utriusque partis assensu fuit compositio
taliter celebrata, quod H. abbatiam, R. vero prioratum et custodiam obtineret,
propter quod ipsi H. obedientiam promisit. Sic ergo eis reversis ad propria, praefatam compositionem
idem R. coram dioecesano episcopo approbavit. Sed ab ipso abbate postea
requisitus tertio, si custodiam et prioratum vellet habere, post trinam
citationem veniens dixit, quod non per eum, sed per Romanum Pontificem volebat habere
praemissa, unde nullam obedientiam ei voluit exhibere. Recedens igitur absque
abbatis licentia, quum extra monasterium moram faceret longiorem, ab ipso H. de
fratrum consilio fuit excommunicationis vinculo innodatus; et quum per longum
tempus non rediret ad monasterium, abbas dicta officia, consulentibus
fratribus, aliis assignavit, qui, quamdiu abbas vixit, ea pacifice tenuerunt.
Abbate vero defuncto, fratres convenerunt in unum, nonnullis abbatibus et aliis
viris religiosis praesentibus, qui ad defuncti convenerant sepulturam, et R.
iuniorem, seniore absente, in abbatem unanimiter elegerunt, quem praesentatum
sibi dioecesanus episcopus confirmavit et benedixit. Consequenter vero senior
R. ad praesentiam nostram accedens, literas ad remotos per diaetas quatuor
iudices et suspectos monachis per mendacium impetravit, ad quos pars monachorum
ante aliquam citationem accedens, copia commissionis obtenta, literas per falsi
suggestionem proposuit impetratas pro eo, quod dicebatur in eis, compositionem
sibi non fuisse servatam, monasterium interdictum, et se appellasse prius, quam
R. iunior electus fuerit in abbatem, quae falsa penitus asserebat. Tacuit
etiam, se excommunicatum ab hoc abbate defuncto, et alia quaedam, quibus
expressis literas ipsas nullatenus impetrasset. Quumque omnia, quae
praemisimus, sufficienter probare vellent, et iudices eorum probationes
recipere, tanquam demandatum eis non fuerit, recusarent, ipsi monachi ante
ingressum iudicii appellarunt, sicut ex depositionibus testium est probatum.
Delegati vero nihilominus procedentes, et recipientes testes partis adversae,
seniorem R. instituendum sententialiter decreverunt, quorum factum, tanquam
iniquum, irritari a nobis monachi suppliciter postulabant.] Quum autem quae praemissa sunt et alia quaedam
praefati cardinales nobis et fratribus nostris prudenter et fideliter
retulissent, Nos attendentes, quod
ex consensu compositionis receptae, quam
praedecessor noster etiam confirmaverat, ius, si quod sibi competierat, R. senior amisisset, ac per hoc, ne
monachi ad electionem procederent, de iure minime appellare potuisset, quum,
nisi quorum interest, audiri non soleant appellantes, de consilio fratrum nostrorum appellationem illam dicimus legitimam non
fuisse. Unde per eam electio non potuit impediri. †[Quia vero constitit nobis, monachos ante litis exordium rationabiliter
appellasse pro eo, quod super falsi suggestione probationem nolebant admittere
delegati, et per consequentiam eo ipso, quod bene appellatum fuerat,
iurisdictionem iudicum exspirasse, quicquid ab eis est perperam attentatum, vel
de recipiendis ante litem contestatam testibus, vel de sententia proferenda
denunciamus sententialiter non tenere.] Sane quamvis dilecti
filii P. praepositus et capitulum
Constantiense de interdicto, quod cardinalis posuerat, in suis literis
inseruerint, quia tamen per id, quod R. iuniori dioecesanus episcopus munus
benedictionis impendit, ei videtur quod praemisimus obviare, unde vel scriptura
facto, vel factum scripturae praeiudicat, nec probatum fuit, licet obiectum,
quod ab interdictis electio fuerit celebrata, ipsam non potuimus irritare, praesertim quum contra personam electi nihil
fuerit intentatum. Ideoque causam
ipsam sub ea forma vobis duximus de consensu partium
committendam, ut, si constiterit, quod electio fuerit facta a suspensis, ea
omnino cassata ipsi monasterio, post satisfactionem condignam, suspensionis et
interdicti sententia relaxata, de persona idonea consulatur. Alioquin ne utilitas monasterii retardetur,
praemissam electionem per vos appellatione remota volumus confirmari, et R.
iuniorem abbatiae pacifica possessione gaudere, [aliam vero etc. Dat. Later.
VII. Id. Apr. 1199.]
|