CAP.
XVII.
Si electus non habet
sufficientem scientiam, vel ante confirmationem administrat, eius electio
cassari debet.
Idem Capitulo Pennensi.
Qualiter post obitum †bonae memoriae Pennensis episcopi ecclesia vestra
vacante, receptis prius super electione facienda literis nostris, primicerium
vestrum vobis elegeritis in pastorem, vos tanquam auctores electionis ipsius
plenius cognovistis. Verum quoniam electus a vobis ante confirmationem obtentam administrationi episcopatus se
irreverenter immiscuit, recipiendo tam a clericis quam a laicis iuramenta, non
attendens, quod secundum Apostolum nemo debet sibi honorem assumere, sed qui
vocatur a Deo tanquam Aaron, praecipue quia nec donum scientiae pontifici
conveniens fuerat assecutus, quum iuxta
verbum dominicum: “Qui fecerit et
docuerit magnus vocetur in regno coelorum,” postquam nobis praesentastis
eundem electum, sufficienti
examinatione praemissa, communicato
fratrum consilio, electionem de ipso factam exigente iustitia duximus irritandam, quicquid ex ea et ob eam
factum est denunciantes penitus non tenere. [Ne autem gregi etc. Dat. Lat. XI. Kal. Oct. 1199.]
|