CAP.
XXI.
Non possunt
electores in praeiudicium electi compromittere; sed, si consenserit electioni
suae vel consentire velit, non obstante laudo in contrarium lato, est confirmandus, si aliud canonicum sibi non obsistat,
licet non sit de gremio illius ecclesiae, quamcunque ob causam a maiori parte
fuerit appellatum. Et in hoc ultimo est iste textus multum
notabilis.
Idem
Genuensi Archiepiscopo, et Placentino et Bobiensi Episcopis.
Quum inter dilectos
filios canonicos Saonenses super electione pontificis quaestio verteretur, eligentium
votis in diversa divisis,
ad sedem apostolicam dilecti filii S. subdiaconus Saonensis et I. procurator capituli accesserunt, quibus
venerabilem fratrem nostrum I. Albanensem episcopum et dilectum filium
nostrum A. tit. S. Martini presbyterum cardinalem dedimus auditores. Proposuit autem procurator
praedictus, quod singuli requisiti communi assensu in Hastensem praepositum,
excepto praedicto subdiacono, convenerunt, quo in sua duritia permanente,
aliorum consensus redactus fuit in scriptum publicum consequenter. Ceterum
pro parte altera fuit propositum ex adverso, quod, quum septem essent canonici
Saonenses, in capitulum se receperunt, de futura electione pontificis
tractaturi, ubi diversi a diversis nominati fuere. Sed archidiacono, archipresbytero et praeposito dictum
Hastensem praepositum nominantibus, fuit a praefato S. fortiter
obviatum, asserente, ipsum morbo epileptico laborare, pro quo alia vice tanquam
inhabilis fuerat recusatus; nec ad aliam ecclesiam debere fieri transitum, donec reperiretur idoneus
in ecclesia Saonensi. (Et infra:)
Sed praepositus Saonensis spretis
appellationibus interpositis praepositum Hastensem elegit, obiiciente parte
adversa, quod huiusmodi electio propter appellationes interpositas et alia
etiam obstacula non teneret. (Et
infra:) Sed et civitatem idem
praepositus et alii omnes egressi, exceptis presbytero et subdiacono
saepedictis, secum sigillum ignorantibus eis detulerunt, et ad Mediolanensem
archiepiscopum accedentes petierunt electionem, quam fecerant, confirmari,
licet a solo praeposito, et post appellationem facta fuisset. Sed quoniam
indebitus electionis processus archiepiscopo antea innotuerat, petitioni eorum
non annuens, quendam de fratribus suis ad investigandum electionis processum
Saonam direxit. Sed quum testes producerentur coram eo, et postularetur, ut
nuncium pariter ipsum procurarent, pars adversa iam dictum archiepiscopum,
altera vero sedem apostolicam invocavit. Sed quum ad mandatum nuncii partes
Mediolanum ivissent apostolus petiturae, ab archiepiscopo, ut ad pacem
redirent, fuerunt monitae diligenter, cuius arbitrio praepositus se velle stare
constanter asseruit, si hoc et ipsum pars faceret adversa, quod deliberato
consilio praefatus subdiaconus repromisit. Post haec reversi ad propria,
et demum ab archiepiscopo evocati,
archipresbyter pro parte altera de rato, ut dicebat, literis praemunitus, ipse
vero S. pro parte sua in Mediolanensem archiepiscopum compromittere curaverunt,
qui magistrum G. Modicensem canonicum eis dedit in episcopum, et etiam
confirmavit, †quem in Saonensi
ecclesia, praesente clero et populo civitatis, adhibitis solennitatibus
consuetis, electum publice nunciarunt, cui archiepiscopus, praeposito sedem
apostolicam provocante, consecrationis manus distulit impertiri. (Et infra:) Postquam igitur coram praefatis auditoribus fuit super his et similibus
diutius disputatum, qui nobis ea sufficienter ac fideliter retulerunt, quoniam
de ipsis nobis non potuit fieri plena fides, causam ipsam vestro duximus
examini committendam, Discretioni
vestrae per apostolica scripta
mandamus, quatenus, quum constet,
electionem de praeposito memorato a maiori et saniori parte capituli celebratam
etiam et subscriptam, si dictus praepositus eidem electioni consenserit, ut per
mutuum consensum eligentium et electi quasi coniugale vinculum spiritualiter
sit contractum, nisi sufficienter sit ostensum, eundem praepositum morbo epileptico laborare, super quo contra ipsum
dicitur appellatum, vos, non obstante appellationis obiectu, si qua forsan ex aliis causis superius memoratis proponitur interposita, quum ex iis, quae coram nobis allegata fuerunt, eas appellationes certa
ratione frivolas reputemus,
electionem nostra freti
auctoritate, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, confirmetis ipsius, non obstante, quod post
talem electionem a praefato archiepiscopo proponitur esse factum, etiamsi a
partibus in eum fuerit compromissum, quum electores a tali electione sic
resilire nequiverint. Quod si electores illius non compromiserint in
archiepiscopum memoratum, etiamsi dictus praepositus nondum electioni de se
factae consenserit, eo tamen consentire volente, dummodo a morbo sit immunis
obiecto, vos electionem ipsius nihilominus confirmetis.
|