CAP.
XXII.
Electus a maiori et saniori parte capituli, si est et erat idoneus tempore
electionis, confirmabitur; si autem erat indignus in ordinibus, scientia vel
aetate, et fuit scienter electus, electus a minori parte, si est dignus, confirmabitur.
Idem Praenestino Episcopo, apostolicae sedis Legato.
Dudum
ad audientiam nostram quaestione perlata, quod, vacante praepositura Colocensis
ecclesiae, in duo se vota eligentium divisissent, causam iudicibus duximus
committendam, †quod
auditis, quae proponerentur hinc inde, si de partium procederet voluntate,
definitivam sententiam promulgarent; alioquin causam sufficienter instructam ad
nostram remitterent audientiam; statuentes partibus terminum competentem, quo
per se, vel idoneos responsales ad sedem apostolicam accederent sententiam
recepturae. Ipsi vero, mandatum apostolicum fideliter exsequi
cupientes, partes ad suam
praesentiam convocarunt, receperunt testes hinc inde productos, examinaverunt eligentium conscientias, audiverunt allegationes
utrinque. Et quoniam praepositus sancti Georgii eorum sententiae se tandem asseruit nolle stare, processum ad sedem apostolicam destinarunt, partibus festum beati Michaelis tunc proximo
venturum veniendi ad sedem apostolicam terminum praefigentes, [quem praepositus SS. Apostolorum, allegans,
quod terminus tam prolixus dispendium ecclesiae generaverat, ad festum S.
Servatii breviavit.] Quumque
nuncii praepositi sanctorum Apostolorum statuto termino ad praesentiam nostram
accessissent, praepositus sancti Georgii nec venit, nec pro se misit idoneum
responsalem. [Sed venerabilis
frater noster Coloniensis archiepiscopus eius absentiam excusavit, asserens eum
captum, arrepto itinere ad sedem apostolicam veniendi, a nobili viro W.
Iuliacensi comite detineri. Nos autem ne aliquid disponere in eius praeiudicium
videremur, per dilectum filium praepositum S. Gereonis et B. concanonicum suum
mandavimus ad festum Resurrectionis dominicae sub peremptorio partem utramque
citari. Qui, sicut ex literis
ipsorum accepimus, SS. Apostolorum praepositum viva voce, praepositum vero S.
Georgii per literas et nuncios pariter citaverunt; qui citatione recepta se
scripsit ad sedem apostolicam accessurum. Verum, quum nec ad terminum, nec
ultra terminum, etiam per VIII. hebdomades exspectatus venerit, vel miserit
idoneum responsalem, eum reputavimus contumacem, eundem in expensas legitimas
parti condemnantes adversae.] Visis
attestationibus et Gestis igitur
iudicum diligenter inspectis, invenimus, quod pro praeposito sanctorum Apostolorum
auctoritas, pro praeposito vero sancti Georgii numerus eligentium faciebat,
quum primus a quatuordecim, tum personis, tum canonicis, qui alios dignitate,
aetate et tempore praecedebant, secundus vero a viginti quatuor fuisset
electus. †Obiiciebatur autem
praeposito S. Georgii minor scientia, defectus aetatis, et quod in minoribus
erat ordinibus constitutus. Unde quum praepositurae illi esset archidiaconatus
annexus, nondum erat ei dignitas conferenda, ratione cuius cogebatur infra
praefixum a canonibus spatium in diaconum promoveri. Proponebatur autem pro
altero, quod vir erat aetate, scientia et moribus commendandus. Unde meliori
ducti zelo propter hoc electores ipsius in eum se confessi fuerant convenisse;
non solum sui, sed quidam alterius etiam electores eum prudentiorem esse
praesertim in spiritualibus asserebant, quamvis alium magis utilem maxime circa
temporalia propter potentiam fuerint protestati. Quum autem allegationes pro eodem praeposito sancti Georgii coram
iudicibus ipsis praepositae nobis non fuerint praesentatae, propter quod non
potuimus scire per nos, quid obiecerit, vel quid responderit ad obiecta, sicque
causa remissa non fuit sufficienter instructa, [tunc] ad diffinitivam
sententiam non duximus procedendum, sed decisionem causae ipsius iudicibus
commisimus sub hac forma, ut, vel si notorium esset, vel per ea, quae iam dicta
erant, constaret, quod praepositus S. Georgii electionis tempore pateretur vel
in ordinibus, vel in scientia, vel in aetate defectum, qui eum iuxta canonum
sanctiones impediret ad huiusmodi officium promoveri, ei, sublato appellationis obstaculo, non obstante ipsius absentia corporali,
silentium imponentes, praeposito sanctorum Apostolorum praeposituram
adiudicarent eandem, et eum in
possessionem corporalem mittentes
pacifica facerent possessione gaudere. Alioquin, quum in eum non solum plures, sed duae paene partes
convenerint, et impedimentis cessantibus appareat, quod eum bono zelo
elegerint, praepositi sanctorum Apostolorum electione appellatione remota cassata, electionem confirmarent ipsius, et
ei facerent praeposituram
assignari praedictam, et de cetero
tanquam praeposito responderi, [contradictores
etc. Dat. Lat. V. Id. Apr. 1203.]
|