CAP.
XXIII.
Recipientes
postulatum ad ecclesiam tanquam institutum vel administratorem ante admissionem
postulationis a superiore factam, privati sunt potestate eligendi, et ad alios,
licet pauciores, devolvitur potestas eligendi; et si omnes privati sunt,
devolvitur ad Papam in ecclesiis cathedralibus. Hoc
dic. secundum principaliorem intellectum, qui magis congruit literae.
Idem Canonicis Maguntinensibus.
Bonae memoriae C.
Maguntinensi archiepiscopo, episcopo
Sabinensi, viam universae carnis
ingresso, quum vota vestra se in
varia divisissent, et quibusdam
petentibus Wormaciensem episcopum quibusdam vero venerabilem fratrem nostrum nunc archiepiscopum vestrum, tunc praepositum sancti Petri Maguntinensis,
sibi eligentibus in pastorem, dilectus
filius magister P. scholasticus Maguntinus cum quibusdam aliis pro illis, qui
Warmatiensem episcopum postularunt, procurator ad apostolicam sedem accessit;
pro aliis vero dilecti filii E. et R. clerici [Maguntini] venerunt, quorum
alter institutus fuit procuratur.
Partibus igitur in nostra praesentia constitutis, et eis in consistorio nostro
diligenter et sufficienter auditis, de fratrum nostrorum consilio venerabili
fratri nostro Praenestino
episcopo, a sede apostolica legato, dedimus in mandatis, ut, si eundem
episcopum quoad temporalia vel spiritualia recepisse constaret ecclesiam
Maguntinensem, vel ministrasse in temporalibus aut spiritualibus in eadem, prout obiectum fuerat ex adverso, postulationem factam de ipso, sublato cuiuslibet appellationis obstaculo, nunciaret irritam, †de gratia nostra concedens eidem, ut
Warmatiensem sibi ecclesiam retineret. Nam de iure communi, quia praeter
auctoritatem nostram transire praesumpsit, utraque erat spoliandus, ut [et] ea
careret, quam concupivit avare, et ea,
quam superbe despexit. Quod
si parere contemneret, utraque ipsum ecclesia denunciaret auctoritate nostra
privatum. Deinde
inquireret de ipsius electione archiepiscopi diligentius veritatem, et,
si ei de vi, quam ipse et sui metuebant, constaret, eo non obstante, quod post
appellationem ad nos interpositam fuerat in ipsius electione processum, quum
alii, qui appellationi ad nos interpositae, ne sine ipso ac sociis eius
haberent in electione processum, non duxerint deferendum, uti contra ipsum hac
exceptione non possent, quia frustra legis auxilium invocat qui committit in
legem, unde nec ab eis posse obiici videbatur, quod idem esset a paucioribus
secundum eorum assertionem electus, quum ipsi, appellationem ad nos legitime
interpositam contemnentes, et praeter licentiam nostram recipientes episcopum
memoratum, reddiderint se indignos, electionem archiepiscopi, dummodo nihil obstaret de canonicis
institutis, sublato appellationis obstaculo confirmaret. †Quod
si nec recepisse praefatam ecclesiam quoad spiritualia vel
temporalia, nec in spiritualibus vel temporalibus ministrasse constaret
episcopum memoratum, idem legatus audiret quae super postulatione ipsius et
electione archiepiscopi proponerentur hinc inde, testes utrinque reciperet, et
eorum depositionibus publicatis usque ad calculum sententiae definitivae
procedens, gesta omnia sub sigillo suo ad nostram praesentiam destinaret,
statuens partibus terminum competentem, quo apostolico se conspectui
praesentarent sententiam recepturi.
Licet autem essent notoria, quae contra dictum Wormaciensem episcopum et eius
fautores fuerant obiecta, praedictus tamen legatus ad maiorem cautelam multos et magnos testes recepit, ex ipsius archiepiscopi
parte productos, qui super
praedictis deposuere iurati. Unde
ipse iuxta mandati nostri tenorem procedens, postulationem factam de
Wormaciensi cassavit, et electionem archiepiscopi memorati, quamvis a
paucissimis celebratam, curavit auctoritate apostolica confirmare, ipsumque
ordinavit in presbyterum, et tandem in archiepiscopum consecravit. †Ipse autem humiliter ad nostram praesentiam
accedens, suppliciter postulavit, ut pallium sibi, videlicet insigne
pontificalis officii, de consueta sedis apostolicae benevolentia conferremus.
Verum quidam simplex nuncius ab adversariis eius ad sedem apostolicam destinatus
ex eorum parte apertas nobis cum sigillo pendente literas praesentavit, per
quas iidem significabant canonici, quod praedictus legatus corruptus pecunia
iniquam sententiam protulisset. Addebant etiam, quod Maguntini cives pariter
iuraverunt, quod eum nunquam haberent episcopum, et quod universi clerici,
paucis exceptis, suo favebant electo. Quum autem super his coepissemus
deliberare cum fratribus nostris, electioni eiusdem archiepiscopi duo
videbantur obstare, videlicet quod a paucissimis, et post interpositam a se
ipso appellationem videbatur electus.
Nam quum postulatio Warmaciensis episcopi fuerit praecedentis appellationis
ratione cassata, archiepiscopi electio debebat etiam ex eadem causa cassari.
Sed econtra, sicut superius est expressum, qui in appellationem deliquerant,
appellationem contra eundem archiepiscopum non poterant allegare. Poterat
quoque dici, quod, etsi post appellationem, non tamen contra formam
appellationis fuisset electus archiepiscopus saepe dictus, quum appellaverit in
hac forma, ne canonici Maguntiae residentes sine ipso ac sociis suis haberent
in electione processum. Nec nocet, quod posset ex altera parte replicari; quia
nec ipse et socii sui debuerant procedere sine ipsis, quia ipsi appellationem
apud nos interpositam contemnendo reddiderant se indignos, et abusi fuerant
iure suo. Unde, quum in Lateranensi concilio de his, qui quasdam personas
inhibitas eligunt, sit statutum, ut eligendi tunc potestate privatos, et ab
ecclesiasticis beneficiis triennio noverint se suspensos, illis pro longe
maiori delicto tanquam indignis ab electionis potestate cadentibus, penes
eundem ac socios suos tantum ius remanserat eligendi. Quare, si multo pauciores
in ipsum quam convenerint convenissent, intelligendum est tamen, quod omnes,
qui tunc eligere poterant, elegerunt eundem. Contra legati vero processum hoc facere videbatur, quod non citatis
Wormaciensi episcopo et eius fautoribus processisset. Porro iuxta canonicas sanctiones excessus notorius examinatione non indiget,
et pro his, quae a iudice sunt acta, praesumitur, quod omnia rite fuerint
celebrata; quamvis et, quod citati non fuerint, non posset de facili
comprobari, quia negantis factum per rerum naturam nulla est directa probatio,
quum, etsi quilibet de se posset asserere, quod ad eum citatio minime
pervenisset, singuli tamen vestrum essent in suo testimonio singulares. Ad
ipsum quoque legatum, si voluissent, secure potuissent procuratorem idoneum
destinare, sicut [et] nuncium destinarant, †quemadmodum ex ipsorum ad nos directis literis comprobatur, qui secure
ad eundem legatum accessit, et ad propria remeavit, quum et ipse legatus
paratus fuerit securitatem omnimodam providere. Nec obest, quod idem nuncius
dicitur appellasse, quum appellationi renunciaverit, et in commissione nostra, quam
pars reportavit utraque, obstaculum fuisset appellationis amotum. Sed nec
apparebat etiam, qui contra factum legati quicquam posset obiicere ac probare,
quum non procurator sufficiens, sed simplex ad nos contra praedictum
archiepiscopum fuisset nuncius destinatus. [Praeterea si appareret etiam, non esset aliquatenus audiendus, quum
adversarii eius per praesumptionem, contemptum et blasphemiam audientia nostra
se reddiderint indignos. Praesumptio enim fuit, quod virum, pastorali praeditum
dignitate, alteri ecclesiae spirituali coniugio copulatum, praeter auctoritatem
nostram contra formam canonicam non solum eligere, sed recipere praesumpserunt.
Contemptus accessit ex eo, quod postquam procurator eorum nostras literas
reportavit, in quibus mandabatur expresse, quod si Warmaciensis episcopus
Maguntinam ecclesiam quoad spiritualia vel temporalia recepisset, vel in
spiritualibus vel temporalibus ministrasset in ea, ipsius postulatio
cassaretur, et eisdem non veniret in dubium, sed potius manifeste constaret, quod
Warmaciensis temporalia saltem receperat, et ministrarat in iis, ipsi postmodum
tanquam electo suo, sicut ex literis ipsorum apparet, in quibus eum electum
suum nominant et ei se asserunt unanimi consensu favere, temere paruerunt, et
consenserunt in ipsum, spirituale cum eo adulterium perpetrantes, quum et per
nuncium ad nos ultimo destinatum electionem ipsius in publico consistorio
postulaverunt confirmari. Blasphemia vero in eo fuerat subsecuta, quod,
ponentes in coelo os suum, legatum nostrum, qui fungebatur in illis partibus
vice nostra, et qui prius etiam, quam assumeretur ad officium pastorale, multae
religionis exstiterat, utpote qui in Cisterciensi ordine fuerat primo abbas,
quantum in eis exstitit infamantes, eum corruptum fuisse pecunia sunt mentiti.] Nos igitur, etsi propter auctoritatem
iudiciariam praesumamus pro his, quae acta sunt a legato, illi tamen plus
innitimur rationi, quod adversarii archiepiscopi ex tribus causis praedictis se
usque adeo reddiderunt indignos, quod contra eum non debebant audiri. Unde quod
de ipso factum fuerat non poterat impediri per eos, quin etiam si electores
eiusdem partis pariter deliquissent, ut se reddidissent indignos, ad nos
devoluta fuisset hac vice ordinatio ecclesiae Maguntinensis, quare dictum
archiepiscopum sine iuris iniuria potuissemus eidem ecclesiae praeficere in
pastorem, praesertim quum per
legatum apostolicae sedis fuisset in Maguntinum episcopum consecratus. Super his ergo cum fratribus nostris
habito diligenti tractatu, de
ipsorum consilio cassationem
postulationis factae de Wormaciensi episcopo ratam habemus, electionem memorati
archiepiscopi confirmantes. [Dat.
Lateran. X. Kal. April. 1202.]
|