CAP.
XXVI.
Eligens scienter indignum in episcopum, est ob hoc
suspensus a beneficiis ecclesiae per triennium, nec potest interim ad
dignitatem illius eligi vel assumi.
Idem Abbati Cisterciensi, R. et P. Monachis Fontis
frigidi.
Per inquisitionem, quam de mandato nostro fecistis super statu episcopatus
et episcopi Tholosani, perspicaciter intelleximus, quod Mascaron cancellarius
iuratus asseruit, se scivisse pro certo, R. olim Tholosanum episcopum et amicos
ipsius ante suam electionem habuisse colloquium cum quibusdam canonicis
nominatim expressis, eosque sollicitasse precibus, ut ipsum eligerent in
episcopum, seque vidisse pariter et audivisse, quando praedictus episcopus, exsistens in domo S. Petri
de Coquinis recognovit
in quorundam canonicorum praesentia, se canonicis illis, qui adversati fuerant
suae primae electioni, iurasse in domo Actonis de Montibus, credens pro certo, quod iuramentum illud illicitum fuit, et
praestitum, ut idem R. eligeretur ex pacto, et quod ipsemet post primam electionem ipsius cassatam domum episcopalem eius nomine detinebat,
recipiens quosdam reditus et proventus, quos de ipsius conscientia et consensu
in eiusdem negotiis expendebat. Quum igitur talem scienter in episcopum
eligendo, sicut ipse suo iuramento firmavit, ecclesiasticis beneficiis
reddiderit se indignum, grave gerimus et molestum, quod dilecto filio Tholosano praeposito in episcopum Convennarum electo idem Mascaron in
praepositum dicitur substitutus. Quocirca discretioni vestrae per
apostolica scripta mandamus, quatenus, eundem Mascaronem ab officio
praepositurae penitus amoventes, faciatis virum idoneum ad officium illud
assumi. [Contradictores etc. Dat.
II. Non. Iul. An. VIII. 1205.]
|