CAP.
XXIX.
Electio
per minorem partem capituli facta non tenet, nec per subsequentem consensum
ratificari potest. Hoc dicit secundum communem intellectum.
Idem
Toletano Episcopo, et Sagonensi et de Ardenna abbatibus.
Auditis et intellectis
meritis causae de duabus electionibus celebratis in ecclesia Baiocensi, unam de
G. archidiacono, et alteram de R. subdiacono invenimus utramque contra formam
canonicam attentatam. Quum enim, inquisitis voluntatibus singulorum, decanus
cum paucioribus in ipsum R., et cantor cum pluribus in dictum G. archidiaconum
convenissent, solo cantore postmodum quendam alium, videlicet magistrum R. de
Algediis nominante, ad nostram fuit audientiam appellatum, ne decanus, qui
primam in electione vocem habebat, ad electionem procederet sine consensu
totius capituli, vel maioris et sanioris partis ipsius, ut discordiae ianua,
quae iam videbatur aperta, per appellationis obstaculum clauderetur. Ipse vero decanus, non habito
consensu maioris partis capituli, sed longe minoris, subito in electionem
prorupit, appellans, ne quis contra ipsam electionem aliquid attentaret,
quamvis asseveret, quod electioni factae statim plures alii
consenserunt; quum tamen ex postfacto nequiuerit convalescere quod ab initio
non valebat, quoniam electio, quae fuerat irrita ipso iure, per subsequentem
consensum, maxime appellatione pendente, non poterat esse rata. Eis ergo ad
propria recedentibus, cantor et alii, qui remanserant in capitulo, post illam
electionem nondum cassatam, et appellationem ad nos interpositam, a nominatione
dicti archidiaconi recedentes, de novo praefatum subdiaconum absque Romani
Pontificis vel etiam metropolitani proprii conscientia, quum subdiaconus esset,
non solum eligere praesumpserunt, verum etiam pulsatis campanis cum
processione solenni, cantando hymnum, in ecclesiam deportare. Nos igitur his et aliis, quae
coram nobis fuere proposita, diligenter auditis, de communi fratrum nostrorum
consilio electionem utramque duximus irritandam. [Per apostolica etc.
Dat. Rom. ap. S. Petr. X. Kal. Maii Ao. VIII. 1205.]
|