CAP.
XXX.
Potestas
data compromissariis ad eligendum praelatum, re non integra revocari non
potest, et desinit res esse integra, postquam compromissarii coeperunt habere
tractatum.
Idem
Grandissylvae et Bellaeperticae Abbatibus.
In causis, †quae [apostolicae sedis deferuntur examini iura
debent subtiliter observari quia quod in una causa per Romanum Pontificem
iudicatur in aliis causis formam tribuit iudicandi.] Nimirum quum in
ecclesia Tholosana vacante duo per dissensionem capituli sui, videlicet
venerabilis frater noster episcopus Convenarum, et dilectus filius R.
archidiaconus Agennensis nominati fuissent, et R. canonicus S. Licerii, B. archidiaconus,
et R. canonicus S. Stephani Tholosani pro parte dicti episcopi, pro parte vero
altera dilectus filius magister P. de Rama et G. socius eius ad nostram
praesentiam accesserunt, quibus venerabilem fratrem nostrum Albanensem
episcopum et dilectum filium H. tit. S. Martini presbyterum cardinalem
deputavimus auditores. Coram quibus proposuerunt nuncii praedicti, quod, Quum capitulum Tholosanensis
ecclesiae ad tractandum de electione episcopi convenissent, duos, scilicet
R. de Ponte, et M. cellerarium,
elegerunt, ut quinque de eodem capitulo eligerent electores, qui praestito iuramento
de substituendi pontificis electione tractarent, et a singulis de capitulo
statutum est et concessum, ut ille, quem illi quinque concorditer, vel
tres ex illis eligerent, ab eis, si persona esset idonea, pro episcopo sine
contradictione aliqua haberetur. †Et etiam statutum fuit expresse, quod,
si quinque electores in unam personam convenire non possent, tribus ex eis
concordantibus reliqui duo illorum sequi tenerentur assensum, et electionem
eorum ratam habere. Postmodum
vero, quum a praedictis duobus quinque electores electi fuissent, et ad
tractandum de electione secessissent in partem, et non possent omnes in unam
pariter concordare personam, tres ex eis convenerunt in praedictum episcopum Convennarum, qui erat archidiaconus ecclesiae Tholosanae
et antequam praenunciarent nominationem ipsius, eam sub protectione apostolica
posuerunt, et deinde electionem,
quam de postulando eodem episcopo fecerant, capitulo publicarunt; ac
reliqui duo subsequenter tertia die cum paucis de capitulo, reliquis absentibus,
elegerunt praedictum
archidiaconum Agennensem. †Adiecerunt
insuper praedicti R. et alii nuncii memorati quod a dilecto filio I. tit. S. Priscae presbytero
cardinali apostolicae sedis legato fuit ex parte illa specialis nuncius
destinatus. Et quoniam episcopus ipse postulandus erat a nobis, et legatus
nullum concedendi vel transferendi eum potestatem habebat, quum huiusmodi
dispensatio sedi duntaxat apostolicae reservetur, ne quid contra fieret,
nostram audientiam appellavit.
Nuncii vero praedicti archidiaconi coram
praedictis auditoribus e contrario
responderunt, quod, quum praedicti quinque electores, in quos totum capitulum eligendi
transtulerat potestatem, seorsum
de electione tractantes, inter se dissiderent ita, quod contentiosae voces
eorum a fratribus, qui remanserant in capitulo, auditae fuissent, capitulum,
ipsos propter huiusmodi contentiones suspectos habentes, ad eos duos de
canonicis destinarunt, per quos inhibuerunt eis ex parte nostra et praedicti legati, ne ulterius in facto procederent. Et ita
potestatem eligendi, quam eis commiserant, revocarunt, mandantes eis, ut
redirent ad capitulum, et pariter cum aliis fratribus de electione tractarent,
et huiusmodi revocationi duo ex ipsis electoribus adhibentes consensum,
reliquis tribus non contradicentibus, cum nunciis capituli ad
ipsum capitulum sunt reversi. Sed alii tres, usque ad fores capituli subsecuti,
ab eis postmodum discesserunt. Capitulum vero, illorum absentiam admirantes,
quum tota die illa ipsorum praesentiam exspectassent, subsequenti die campanam
pulsari fecerunt, sicut moris est, ad capitulum congregandum, et praedictis
tribus cum paucis complicibus suis sese contumaciter absentantibus, prior, sacrista et maior cellarius ecclesiae sancti
Stephani quia speciale super hoc praepositi absentis mandatum habebant, cum maiori et saniori parte capituli, convocatis abbatibus, prioribus ac monachis
et aliis viris religiosis, elegit
in episcopum archidiaconum supradictum. †Exhibuerunt etiam eiusdem archidiaconi nuncii literas praedicti legati,
quas nobis super hoc destinavit. [Quarum
erat continentia, quod quum capitulum Tholosanum de electione pontificis
tractatum haberet, quibusdam episcopum Convenarum, reliquis archidiaconum
Agenensem eligentibus in duos sua vota divisit, et utraque electio fuit illi a
partibus diversis diversis temporibus praesentata] (et infra.) Quum autem
praedicti auditores praemissa nobis et fratribus nostris fideliter retulissent,
nos memoratum legatum piam intentionem in hoc facto habuisse pro certo
credentes, ex ipso tamen tenore literarum suarum intelleximus, eum circumventum
fuisse et per subreptionem, tacita veritate, perpendimus elicitum et extortum
quicquid ab eo fuit obtentum, quum in ipsis literis non expresserit formam
postulationis. Quia vero
postulatio de episcopo Convennarum, quae praecesserat, et
facta erat per eos, in quos totum capitulum eligendi transtulerat potestatem,
propter quod unanimiter de consensu totius capituli intelligitur esse facta,
quam potestatem, quum res non esset integra, quia in tractatu
iam processerant electores, et
tres, duobus discordantibus, convenerant in unam personam, capitulum minime potuit revocare, praesertim ex illa causa, quia illi quinque
erant discordes, quum in translatione potestatis illius manifeste fuisset
expressum, quod, si illos quinque contingeret dissidere electionem trium ratam
haberent et firmam. Praeterea liquet, eundem legatum fuisse deceptum, quoniam
in commissione sua, praetermisso de electione episcopi, qui erat a nobis
solummodo postulandus, inquisitionem de sola electione archidiaconi sub forma
superius expressa commisit, super quibus nequaquam taliter processissent, si
omnia ex ordine, prout fuit in veritate processum, sibi enarrata fuissent.
Unde, communicato fratrum nostrorum consilio electionem ipsius
archidiaconi non ex vitio vel
culpa personae ipsius, sed quia processum eius minus canonicum esse cognovimus,
et ipsum legatum multipliciter circumventum, decernimus penitus irritandam. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus,
si personam ipsius episcopi utilem et necessariam inveneritis ad regimen
ecclesiae Tholosanae, et idoneam
tam scientia literarum, quam suae conversationis exemplo ad haereticorum
perfidiam de Tholosana dioecesi exstirpandam, quae ibi per negligentiam
praesulum miserabiliter et
damnabiliter hactenus pullulavit, et
si vobis ita constiterit,
transeundi ad ecclesiam Tholosanam, propter urgentem necessitatem, et eorundem
utilitatem auctoritate nostra,
sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ei licentiam tribuatis; alioquin, ipsius postulatione repulsa,
capitulo eiusdem ecclesiae auctoritate apostolica iniungatis, ut personam ad
hoc idoneam eligant in pastorem.
|