CAP.
XXXI.
De consuetudine
potest canonicorum electio ad solum capitulum pertinere. Hoc dicit, et solet
quotidie allegari.
Idem
Episcopo Florentino.
Quum
ecclesia Vulterana debito canonicorum obsequio longo fuisset tempore destituta,
venerabilis frater noster Vulteranus episcopus, volens ministrorum defectum in
eadem ecclesia restaurare, canonicos quosdam elegit, et instituit in eadem,
quos residentes canonici recipere noluerunt, asserentes, quod talis
electio fuerat in eorum praeiudicium attentata. †Quumque super hoc suam ad nos ipse episcopus querimoniam destinasset,
causam ipsam tibi commisimus fine canonico terminandam. [Partibus autem in tua praesentia
constitutis, idem episcopus a te per suum petit responsalem ut dilectos filios,
magistrum Mitidum, Ildebrandum, Placitum, Tholomaeum et Sofredum ab iniuria,
quam ei super electione canonicorum Vulteranae ecclesiae inferunt, prohiberes,
et ut ipsum iure electionis uti libere patiantur, nec ipsi eligenti, vel
volenti eligere contradicant, asserens idem episcopus, quod ius eligendi
canonicos ad ipsum multipliciter pertinebat. Iure siquidem communi hoc sibi
competere proponebat, quia, secundum quod sacrorum canonum statuta declarant,
in sua ecclesia dispositionem, provisionem et iurisdictionem episcopus plenam
habet; nam, etsi subditorum quisquam in suo officio et honore praecedat,
episcopus tamen provisor est et ordinator in cunctis. Proposuit etiam, quod ex
approbata consuetudine canonicorum electio ad ipsum in eadem ecclesia pertinet,
sicut ad praelatos ceteros regionis, qui vel per se vel cum sociis consueverunt
electionem facere clericorum. Sed, etsi dubium esset, cuiusmodi consuetudo in
talibus servaretur ibidem, ad sedem esset apostolicam recurrendum, quum in
aliis ecclesiis, quae sunt metropolitano subiectae, in huiusmodi dubiis ad
consuetudinem metropoleos recurratur. Unde, quum apud Romanam ecclesiam solus
summus Pontifex eligat cardinales, canonicorum electionem in sua ecclesia idem
episcopus ad se solum proposuit pertinere. Allegabat insuper, quod etsi nullo
iure talis ad ipsum pertinuisset electio, propter canonicorum tamen
negligentiam eligendi auctoritas ad ipsum fuerat devoluta. Sacris siquidem
constitutionibus est permissum, ut episcopus quilibet pastorali diligentia
suorum suppleat negligentiam clericorum. In Lateranensi quoque concilio
noscitur esse statutum, ut, quum donatio dignitatis vel beneficii ad capitulum
pertinet, si infra sex mensium spatium conferre distulerit, hoc episcopus
exsequatur. Pro parte vero capituli
fuit ex adverso responsum, quod de iure communi non ad episcopum, sed ad ipsum
capitulum canonicorum electio pertinebat, ad quod probandum quosdam canones
allegabant. Verum, quum circa hoc diversa canonum edita sint statuta, videbatur
potius ad diversorum locorum consuetudines huiusmodi diversitas referenda, quum
canonicorum electio alicubi ad solum spectet episcopum, alibi ad capitulum
tantum, et alicubi pariter ad utrosque. Sed, nec consuetudo sedis apostolicae,
quam pro se praedictus episcopus introduxit, obesse posse canonicis videbatur,
quia, licet summus Pontifex solus eligat cardinales, in sua tamen ecclesia
cathedrali, Lateranensi videlicet, vel principis Apostolorum basilica,
capitulum sibi concanonicos eligere consuevit, quamvis et in ipsis, sicut et in
aliis ecclesiis, Romanus Pontifex interdum canonicos eligat ex plenitudine
potestatis. Ad hoc autem, quod episcopus consequenter obiecit, quia videlicet
propter capituli negligentiam eligendi ius ad ipsum fuerat devolutum, pars
capituli respondebat, quod, propter neglectum huiusmodi episcopus eligendi ius
sibi non potuit vendicare, nisi canonica monitione praemissa, quum in tali casu
tempus minime sit determinatum a canone, quod vicem commonitionis suppleat, vel
interpellare fingatur, praesertim, quum electos a canonicis et episcopo
praesentatos ipse pro suae voluntatis arbitrio noluit confirmare. Quum itaque
ordinarii iuris sit, ut admonitio debeat praeire vindictam, et praetextu
negligentiae, monitione omissa episcopus poenam inflixerit, pars eadem
proponebat merito improbandum quod ab ipso temere noscitur attentatum. Adiecit
et pars capituli, quod Lateranensis statutum concilii sibi locum non vendicat
in illis ecclesiis, in quibus nequaquam ecclesiastica beneficia sunt distincta,
sed in quibus certus est canonicorum numerus et distinctae praebendae.
Praeterea, si, iuxta tenorem concilii, deprehenderentur praedicti canonici
negligentes, episcopus tamen, qui diuturniori tempore fuit negligens, ex hoc
ius minime acquisivit, qui propter hoc esset merito puniendus, quum nemo ex
eodem facto poenam debeat et praemium promereri; quin immo in hoc casu eligendi
potestas ad superiorem exstitit merito devoluta, sicut ex concilii tenore
coniicitur manifeste, unde in alienam messem non debuit mittere falcem suam.
Quum autem haec et alia coram te fuissent proposita, et tu tamen deliberare
velles super sententia proferenda, quia nimis diversa concilia reperisti, et
fere quilibet, cuius in hac parte volebas uti consilio, suspectus alterutri
parti ex causis aliquibus habebatur, causam instructam ad nostram praesentiam
remisisti, sub tuo sigillo attestationes et allegationes partis utriusque
transmittens.] Nos vero utriusque
partis attestationibus et rationibus diligenter inspectis, de consilio fratrum
nostrorum fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus
super primo articulo petitionis episcopi, in quo postulavit a te, ut praenominatos canonicos ab iniuria, quam
ei super electione canonicorum Vulteranensis ecclesiae inferunt, prohiberes, ab
impetitione ipsius episcopi saepe
dictos canonicos appellatione postposita
absolvere non postponas; quia, sicut
iuris regula dicit, non videtur iniuriam facere qui utitur iure suo, quum
per testes longe melius sit probatum, quod canonici supradicti hoc iure usi
fuerint, ante quam episcopus memoratus. In secundo quoque praescriptae petitionis articulo, quo idem petebat episcopus, ut
dicti canonici ipsum iure electionis uti libere paterentur, absolvere studeas
canonicos saepedictos, maxime si sit notorium, quod in Thuscia generalis
consuetudo servetur, ut in cathedralibus ecclesiis solum capitulum, irrequisito
episcopo, eligendi canonicos habeat facultatem. [Ne vero etc. Dat. Lat. XVI. Kal. Nov. Ao. IX.
1206.]
|