CAP. II.
Pater et Filius et
Spiritus sanctus vera unione, non collectiva seu similitudinaria, sunt una
essentia, substantia seu natura; quae substantia non est generans, nec genita,
nec procedens; quia illi actus non attribuuntur substantiae, sed personis: nec
per hoc in trinitate concluditur quaternitas. Contrarium sentientes ut
haeretici sunt censendi, nisi ab errore resipiscant, et correctioni apostolicae
sedis se supponant. Abb. Siculus.
Idem in eodem.
Damnamus ergo et reprobamus libellum seu tractatum, quem
Abbas Ioachim edidit contra magistrum Petrum Lombardum de unitate seu essentia
trinititatis, appellans ipsum haereticum et insanum pro eo, quod in suis dixit
sententiis: “Quoniam quaedam summa res est Pater, et Filius et Spiritus
sanctus, et illa non est generans, neque genita, neque procedens.” Unde
asserit, quod ille non tam trinitatem, quam quaternitatem adstruebat in Deo,
videlicet tres personas, et illam communem essentiam quasi quartam; manifeste
protestans, quod nulla res est, quae sit Pater, et Filius et Spiritus sanctus;
nec est essentia, nec substantia, nec natura; quamvis concedat, quod Pater, et
Filius et Spiritus sanctus sunt una essentia, una substantia unaque natura.
Verum unitatem huiusmodi non veram et propriam, sed quasi collectivam et
similitudinariam esse fatetur, quemadmodum dicuntur multi homines unus populus,
et multi fideles una ecclesia, iuxta illud: “Multitudinis credentium erat cor
unum et anima una,” et: “Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum illo.” Item:
“Qui plantat, et qui rigat, unum sunt,” et: “Omnes unum corpus sumus in
Christo.” Rursus in libro Regum: “Populus meus et populus tuus unum sunt.” Ad
hanc autem suam sententiam adstruendam illud potissimum verbum inducit, quod
Christus de fidelibus inquit in evangelio: “Volo, pater, ut sint unum in nobis,
sicut et nos unum sumus, ut sint consummati in unum.” Non enim, ut ait, fideles
Christi sunt unum, id est quaedam una res, quae communis sit omnibus, sed hoc
modo sunt unum, id est una ecclesia, propter catholicae fidei unitatem, et
tandem unum regnum, propter unionem indissolubilis caritatis, quemadmodum in
canonica Ioannis Apostoli epistola legitur: “Quia tres sunt, qui testimonium
dant in coelo, Pater, et Filius et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt,”
statimque subiungitur: “et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus,
aqua et sanguis; et hi tres unum sunt,” sicut in quibusdam codicibus invenitur.
§. 1. Nos autem sacro et universali
approbante concilio credimus et confitemur cum Petro, quod una quaedam summa
res est, incomprehensibilis quidem et ineffabilis, quae veraciter est Pater et
Filius et Spiritus sanctus: tres simul personae ac sigillatim quaelibet
earundem. Et ideo in Deo solummodo trinitas est, non quaternitas, quia
quaelibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu
natura divina, quae sola est universorum principium, praeter quod aliud
inveniri non potest. Et illa res non est generans, neque genita, nec procedens;
sed est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et Spiritus sanctus, qui
procedit, ut distinctiones sint in personis, et unitas in natura. Licet igitur
alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus, non tamen aliud, sed id,
quod est Pater, est Filius, et Spiritus sanctus idem omnino, ut secundum
orthodoxam et catholicam fidem consubstantiales esse credantur. Pater enim ab
aeterno Filium generando suam substantiam ei dedit, iuxta quod ipse testatur:
“Pater quod dedit mihi, maius omnibus est.” Ac dici non potest, quod partem
substantiae suae illi dederit, et partem ipse sibi retinuerit, quum substantia
Patris indivisibilis sit, utpote simplex omnino. Sed nec dici potest, quod
Pater in Filium transtulerit suam substantiam generando, quasi sic dederit eam
Filio, quod non retinuerit ipsam sibi; alioquin desiisset esse substantia.
Patet ergo, quod sine ulla diminutione, Filius nascendo substantiam Patris
accepit, et ita Pater et Filius habent eandem substantiam, et sic eadem res est
Pater et Filius, nec non et Spiritus sanctus ab utroque procedens. Quum ergo
Veritas pro fidelibus suis orat ad Patrem: “Volo,” inquiens, “ut ipsi sint unum
in nobis, sicut et nos unum sumus,” hoc nomen “unum” pro fidelibus quidem
accipitur, ut intelligatur unio caritatis in gratia; pro personis vero divinis,
ut attendatur identitatis unitas in natura, quemadmodum alibi Veritas ait:
“Estote perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est,” ac si diceret
manifestius: Estote perfecti perfectione gratiae, sicut Pater vester coelestis
perfectus est perfectione naturae. Utraque videlicet
suo modo: quia inter creatorem et creaturam non potest tanta similitudo notari,
quin inter eos maior sit dissimilitudo notanda. §. 2. Si quis igitur sententiam
vel doctrinam praefati Ioachim in hac parte defendere vel approbare
praesumpserit, tanquam haereticus ab omnibus evitetur. In nullo tamen propter
hoc Florensi monasterio, cuius ipse Ioachim exstitit institutor, volumus
derogari, quoniam ibi et regularis est institutio, et observantia salutaris, maxime
quum ipse Ioachim omnia scripta sua nobis assignari mandaverit apostolicae
sedis iudicio approbanda seu etiam corrigenda, dictans epistolam, quam propria
manu subscripsit, in qua firmiter confitetur, se illam fidem tenere, quam
Romana tenet ecclesia, quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et
magistra. §. 3. Reprobamus etiam et condemnamus perversissimum dogma impii
Almarici, cuius mentem sic pater mendacii excaecavit, ut eius doctrina non tam
haeretica censenda sit quam insana.
|