CAP.
XXXIV.
Electio
imperatoris, spectat ad principes Germanos, tres praelatos, et quatuor laicos,
et electio facta per eorum maiorem partem, ceteris non contemptis, tenet. Et ad
Papam pertinet electum examinare, approbare, et inungere, consecrare, et
coronare, si est dignus; vel reiicere, si est indignus, ut quia sacrilegus,
excommunicatus, tyrannus, fatuus et haereticus, paganus, periurus, vel
ecclesiae persecutor. Et electoribus nolentibus eligere, Papa supplet. Et data
paritate vocum eligentium, nec accedente maiori concordia, Papa potest
gratificari cui vult. H. d. notanter iste textus.
Idem
Duci Caringiae.
Venerabilem †fratrem
nostrum Salzburgensem archiepiscopum, et dilectum filium abbatem de Salem et
nobilem virum marchionem orientalem, quorundam principum nuncios ad sedem
apostolicam destinatos benigne recepimus, et eis benevolam duximus audientiam
indulgendum. Literas quoque, quas per eos quidam nobiles principes destinarunt,
diligenter perlegi fecimus, et quae continebantur in eis, notavimus universa. Inter cetera vero quidam
principes hac praecipue obiectione sunt usi, dicentes, quod venerabilis frater noster Praenestinus
episcopus apostolicae sedis legatus aut electoris gessit aut cognitoris
personam; si electoris, in messem alienam miserat falcem suam, et electioni se
ingerens principum derogaverat dignitati; si cognitoris, absente altera
partium, videtur perperam processisse, quum citata non fuerit, et ideo non
debuit contumax iudicari. †Verum nos, qui secundum apostolicae servitutis
officium sumus singulis in iustitia debitores, sicut iustitiam nostram ab aliis
nolumus usurpari, sic ius principum nobis nolumus vindicare. Verum illis principibus ius et
potestatem eligendi regem, in imperatorem postmodum promovendum, recognoscimus,
ut debemus, ad quos de iure ac antiqua consuetudine noscitur pertinere;
praesertim, quum ad eos ius et potestas huiusmodi ab apostolica sede
pervenerit, quae Romanum imperium in personam magnifici Caroli a Graecis
transtulit in Germanos. Sed et principes recognoscere debent, et utique
recognoscunt, sicut iidem in nostra recognovere praesentia, quod ius et
auctoritas examinandi personam electam in regem et promovendam ad imperium ad
nos spectat, qui eum inungimus, consecramus et coronamus. Est enim regulariter
et generaliter observatum, ut ad eum examinatio personae pertineat, ad quem
impositio manus spectat. Numquid enim, si principes non solum in discordia, sed
etiam in concordia sacrilegum quemcunque, vel excommunicatum in regem,
tyrannum, vel fatuum, haereticum eligerent, aut paganum, nos inungere,
consecrare ac coronare hominem huiusmodi deberemus? Absit omnino. Obiectioni
ergo principum respondentes, asserimus, quod legatus noster episcopus
Praenestinus carissimum in Christo filium nostrum approbando regem Ottonem, et reprobando Philippum ducem Suaviae, nec electoris gessit personam, iuxta
quod nobis per literas suas quidam principum opponebant, utpote qui nec fecit aliquem eligi,
nec elegit, et sic electioni nequaquam ingessit se, nec cognitoris personam exhibuit, quum neutrius electionem quoad
factum eligentium confirmandam duxerit, aut etiam infirmandam. Et sic ius
sibi principum nullatenus usurpavit, aut venit contra illud, Exercuit autem denunciatoris
officium, quia personam ducis eiusdem indignam, et personam regis denunciavit
idoneam quoad imperium obtinendum, non tam propter studia eligentium, quam
propter merita electorum; quamvis plures ex illis, qui eligendi regem in
imperatorem promovendum de iure ac de consuetudine obtinent potestatem,
consensisse perhibeantur in ipsum regem Ottonem, et ex eo, quod fautores Philippi ducis, absentibus
aliis et contemptis, ipsum eligere praesumpserunt, pateat, eos perperam
processisse, quum explorati sit iuris, quod electioni plus contemptus
unius, quam contradictio multorum obsistat. †Unde, quia privilegium
meruerunt amittere, qui permissa sibi abusi sunt potestate, videri non immerito
potest, quod iniuria huiusmodi non obstante ceteri uti poterint iure suo. Et
quoniam dux praedictus nec ubi debuit, nec a quo debuit coronam et unctionem
accepit, memoratus vero rex et ubi debuit, videlicet Aquisgrani, et a quo
debuit, scilicet a venerabili fratre nostro Coloniensi archiepiscopo recepit
utrumque; Nos utique non
ducem, sed reliquum reputamus et nominamus regem iustitia exigente. †In
reprobatione vero praefati Philippi ducis Suaviae propter manifesta impedimenta
personae non accusatione, sed condemnatione potius fuit opus, quia non
accusatione, sed condemnatione indigent manifesta. Quod autem, quum in electione vota principum dividuntur, post
admonitionem et exspectationem alteri partium favere possimus, maxime postquam
a nobis unctio, consecratio et coronatio postulantur, sicut utraque pars a
nobis multoties postulavit, ex iure patet pariter et exemplo. Numquid enim,
si principes admoniti et exspectati vel non potuerunt, vel noluerunt in unum
propositum convenire, sedes apostolica advocato et defensore carebit, eorumque
culpa ipsi redundabit in poenam? Sciunt autem principes et tua nobilitas non
ignorat, quod, quum
Lotharius et Corradus in discordia
fuissent electi, Romanus Pontifex Lotharium coronavit, et imperium obtinuit
coronatus, eodem Corrado tunc demum ad eius gratiam redeunte. Eos igitur duximus
commonendos, ut, sicut nos a iuris
ipsorum cessamus iniuria, sic ipsi contra ius nostrum se nequaquam iniuriosos
ostendant, sed a praefato duce,
iusto quidem a nobis iudicio reprobato, recedant, et praefato regi Ottoni non abnuant adhaerere, nisi tunc demum contra personam vel factum
legitimum quid ab eis obiectum fuerit et ostensum. (Et infra:) Sunt enim notoria impedimenta ducis Suaviae, scilicet excommunicatio publica, periurium manifestum, et persecutio
divulgata, quam progenitores eius et ipse praesumpserunt in apostolicam sedem
et alias ecclesias exercere. Fuit quoque a bonae memoriae Coelestino Papa praedecessore nostro propter
invasionem et devastationem patrimonii beati Petri, commonitione saepe
praemissa, publice ac solenniter
excommunicationis vinculo innodatus, quum
in Tuscia moraretur, quod ipse postmodum recognovit, dum per nuncium suum ab ipso praedecessore nostro
absolutionis beneficium postulavit, et
postmodum a tunc Sutrino episcopo, quem cum abbate sancti Anastasii pro
liberatione venerabilis fratris nostri Salernitani archiepiscopi nos in
Theutoniam miseramus, contra formam mandati nostri de facto solummodo, quia de
iure non potuit, post suam electionem apud Wormatiam occulte se fecit absolvi. Unde patet, quod fuit excommunicatus
electus. †Et videtur non immerito,
quod adhuc sit ex eadem causa excommunicationis sententia innodatus, quum
praedictus episcopus eum sua auctoritate non posset absoluere, auctoritate vero
nostrae delegationis nec posset plus, nec aliter liceret hoc ipsi, quam ei fuerat
ab apostolica sede concessum. Ex eo etiam excommunicationis sententiae
subiacere creditur manifeste, quod, quum perfidus Marcualdus, Dei et ecclesiae
inimicus, cum universis fautoribus tam Theutonicis quam Latinis,
excommunicationis vulgatae vinculis suae iniquitatis meritis sit adstrictus,
sicut iam vobis per literas nostras directas per P. iudicem Placentinum ipsius
Philippi nuncium intimasse meminimus, quas ad ipsius Philippi audientiam
credimus pervenisse, ipse nihilominus, quamvis id non tantum ex relatione
ipsius iudicis, sed etiam per publicam famam ad notitiam eius devenerit, eidem
excommunicato non solum communicat, sed eum in malitia sua fovet, et per
nuncios et literas suas exacuit furorem ipsius, ut carissimum in Christo filium
nostrum Fridericum, Siciliae regem illustrem, nepotem suum, quem iam hereditate
paterna privavit, adhuc privet possessione materna. Idem etiam contra proprium iuramentum, super quo nec consilium a sede
apostolica requisivit, ambitionis vitio regnum sibi usurpare praesumpsit, non alium causa necessitatis in regem
eligere, quod utcunque tolerabilius videretur, quum super illo iuramento prius Romana ecclesia consuli debuisset, sicut et eam quidam consuluere prudenter,
apud quam ex institutione divina plenitudo residet potestatis. Nec valet ad plenam excusationem ipsius, si
iuramentum illud dicatur illicitum, quum nihilominus super eo nos prius
consulere debuisset, quam contra ipsum propria temeritate venire, praesertim
illo exemplo, quod quum Gabaonitae a filiis Israel per fraudem surripuerint
iuramentum, ipsi tamen cognita fraude contra illud venire temere noluerunt.
Utrum vero dictum iuramentum sit licitum vel illicitum, et ideo servandum an
non servandum exstiterit, nemo sanae mentis ignorat ad nostrum iudicium pertinere.
†Quod autem Philippus de genere
persecutorum exsistat, principes non credimus dubitare, quum Henricus, qui
primus imperium de genere hoc accepit, bonae memoriae Paschalem Papam
praedecessorem nostrum cum episcopis, cardinalibus et multis nobilibus Romanorum
praesumpserit captivare. Fridericus autem pater ipsius Philippi contra felicis
recordationis Alexandrum Papam praedecessorem nostrum longo tempore schisma
fovit. Henricus frater ipsius Philippi, qualiter se habuerit circa
interfectores sanctae memoriae Alberti Leodiensis episcopi, quem ipse prius
coegerat exsulare, ac Conradus, qui praedictum Ostiensem episcopum ceperat,
satis nostis. Qui etiam qualiter venerabilem fratrem nostrum Auximanum
episcopum alapis caedi fecerit, et pilos de barba eius avelli, et tractari eum
in pluribus inhoneste, qualiter quoque quosdam familiares ecclesiae Romanae
naso fecerit mutilari, qualiter praedictum Salernitanum archiepiscopum
captivarit, et quosdam, viros ecclesiasticos flammis torreri fecerit, quosdam
vero viros in mare submergi, ad tuam et aliorum principum credimus audientiam
pervenisse. Insuper, si praedictus
dux, quod absit, imperium obtineret, libertas principum in
electione periret, et imperium obtinendi de cetero ceteris fiducia tolleretur.
Nam si, prout olim frater dicti ducis patri eorum, sic dux ipse fratri suo
succederet, videretur imperium non ex
electione, sed ex successione
deberi, et in praeiudicium principum redundaret, si non nisi de domo ducis
praedicti videretur aliquis ad imperium assumendus. †Quum ergo nos flecti a nostro proposito
nulla penitus occasione possimus, sed in ea potius firmissime persistamus, et
tu nobis saepe per literas tuas duxeris suggerendum, ut eidem duci nullatenus
faveremus, nobilitatem ergo tuam
monentes per apostolica scripta mandamus, quatenus, sicut de gratia nostra confidis, et nos de tua devotione speramus, de
cetero a praefato duce Philippo recedas omnino, non obstante iuramento, si quod ei ratione regni
fecisti, quum, eo quantum ad obtinendum imperium reprobato, iuramentum
huiusmodi non debeat observari. Praedicto
vero regi Ottoni, quem nos, concedente Domino, ad coronam imperii disponimus
evocare, patenter adhaereas et potenter; ut quum ei ad commonitionem nostram
adhaeseris, inter primos gratiam et benevolentiam eius obtinere praecipue
merearis, ad quod nos pro tuae nobilitatis amore dabimus operam efficacem [Dat. Laterani.]
|