CAP.
XXXVIII.
In
abbatem eligi non potest, nisi instructus in regula monachali.
Idem
Magistro C. Presbytero cardinali, sedis apostolicae Legato.
Officii tui †prosequeris
laudabilem actionem, quum super illis, de quibus dubitas, per nos postulas
edoceri. Sane nobis tuis
literis intimasti, quod, quum monasterium quoddam possessionibus convenienter ditatum, sed positum in medio nationis pravae
pariter et perversae, pastore
careret, monachi de electione abbatis tractantes, necessarium duxerint personam eligere aliquam, cuius potentia valeret a
persecutoribus liberari; quum non
possent sui ordinis idoneam invenire personam, in quendam virum nobilem oculos
direxerunt, per quem poterant melius defensari, et consilio quorundam iuris peritorum patrem adierunt ipsius, humiliter postulantes, quod filium suum
induceret, ut habitum susciperet monachalem, nullam patri de ipsius promotione
fiduciam tribuentes. Et pater ad hoc induxit filium providum et discretum, literatum, XXV. annorum aetatis, qui
effectus est monachus, nulla spe, ut asserit, de sublimatione
tributa; sed die, in quo monachus est effectus, fuit in abbatem electus:
cuius electio exstitit per dilectum
filium nostrum G. de Lab. subdiaconum nostrum rectorem Messanensem
apostolicae sedis legatum, qui omnibus praedictis interfuit, confirmata. Quum
autem idem sit paratus purgare se, quod nulla fuit ad hoc ambitione inductus, per literas nostras postulas edoceri,
utrum dictus legatus electionem huiusmodi confirmare, vel dispensare potuit,
vel quod factum est stare possit, et utrum, electione rite cassata, iterum valeat eligi in abbatem? Nos autem
consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum ex his, quae in continenti
subsecuta sunt, ostendatur, quod talis taliter non possit eligi in abbatem,
maxime pro eo, quod ante, quam esset discipulus, voluit esse magister,
electionem illam irritam esse decrevimus et inanem. Verum, postquam fuerit in
regula competenter instructus, si urgens necessitas et evidens utilitas ipsius
monasterii postulaverit, purgatione recepta poterit in abbatem assumi, ne
monasterium opprimatur incursibus malignorum. [Secundo etc. – cf. c. 11. de
testam. III. 26.]
|