CAP.
XL.
Si
postulatio cum electione concurrit, et numerus postulantium est duplo maior, et
postulatus est idoneus, postulatio admittitur reiecta electione. Si vero
indignus, et hoc maior pars postulantium ignoravit, postulatio et electio
reprobatur. Si vero sciebant, et electus est idoneus, confirmatur electio, et
idem, si numerus postulantium non est duplo maior. Hoc
dicit intelligendo secundum quod continet ius commune.
Item
Magister Maximo Notario nostro.
Scriptum est in Apocalypsi
Ioannis, quod in medio sedis et in
circuitu sedis erant quatuor animalia, †[plena
oculis ante et retro; primum animal simile leoni, secundum animal simile vitulo tertium animal habens faciem
quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti; et quatuor animalia
singula eorum alas senas habebant. Sedes ista Romana ecclesia intelligitur,
quae usitato vocabulo sedes apostolica nuncupatur, utique sedes agni sedes
viventis in saecula saeculorum; in medio cuius quasi filiae in gremio resident
et in circuitu adstunt quasi famulae in obsequio quatuor patriarchales
ecclesiae, Alexandrina, Antiochena, Hierosolymitana et Constantinopolitana,
quae per illa quatuor animalia designantur. Marcus enim Alexandrinam fundavit
et rexit ecclesiam, qui secundum visionem Ezechielis accipitur per leonem, eo,
quod evangelium inceperit a rugitu, dicendo: “Vox clamantis in deserto,” et quia, quemadmodum leo catulum
suum post diem tertium suo asseritur excitare rugitu, sic Deus Pater filium
suum, qui leo de tribu Iuda esse describitur, de cuius resurrectione
principaliter tractat Marcus, divinitatis suae potentia post triduum a mortuis
suscitavit. Unde in die resurrectionis dominicae ipsius evangelium
antonomastice in ecclesia recitatur. Lucas autem fuit natione Antiochenus; qui
propterea in vituli figura describitur, in quo sacerdotalis hostia designatur,
quoniam a sacerdotio inchoans evangelium, de immolatione tractavit praecipue
summi sacerdotis et veri, qui est hostia salutaris, vitulus videlicet
saginatus, quem pater iussit occidi pro filio prodigo redeunte. Unde bene per
ipsum Antiochena ecclesia designatur, in qua primum Apostolorum princeps in
summi sacerdotii cathedram a fidelibus exstitit sublimatus. Matthaeus quidem
fuit natione Iudaeus, et evangelium primus descripsit etiam hebraice in Iudaea,
et ob hoc per hominis speciem designatur, quod ab incarnatione Christi suum
inchoans evangelium, principaliter humanam eius nativitatem ostendit, quam ipse
Christus de Iudaeis et in Iudaea pro nobis assumens, Hierosolymitanam ecclesiam
metropolim Iudaeorum sua humana praesentia consecravit, de qua dictum fuerat per
Prophetam: “Homo factus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus.” Ioannes
vero Asianam fundavit ecclesiam, et Apocalypsim septem ecclesiis, quae sunt in
Asia, ipse descripsit, quibus et ceteris Graecorum ecclesiis
Constantinopolitana tandem praeferri meruit et praeponi per aquilam merito
designata, quia sicut aquila volatu omnes aves excellit, et oculorum eius
intuitum solis radius non offendit, sic Ioannes tribus aliis animalibus in
terra relictis, supra coelos coelorum ascendens, veram lucem oculis inverberatis
adspexit, et a divina verbi nativitate suum evangelium inchoavit; qui, licet
inter universos Evangelistas fuerit ultimus tempore, praecipuus tamen exstitit
dignitate quoniam, in coena supra pectus Christi recumbens, fluenta doctrinae
de ipso sacri dominici pectoris fonte potavit. Sic Constantinopolitana
ecclesia, licet posterior tempore, postmodum propter honorificentiam piissimi
Constantini praelata est aliis dignitate; sicque facti sunt primi novissimi, et
novissimi primi, ut merito ipsi dicatur: “Multae filiae congregaverunt
divitias, sed tu sola supergressa es universas.” Ad cuius ecclesiae regimen
talis est pontifex assumendus, qui ad similitudinem illorum quatuor animalium
ante et retro plenus sit oculis, ut pleno lumine veteris et novi testamenti
mysteria contempletur, per experientiam videns praeterita, et futura praevidens
per cautelam. Debet etiam habere sex alas, scilicet sex legum notitiam,
naturalis, Mosaïcae, et propheticae, evangelicae, apostolicae et canonicae,
quibus perfecto libramine inter coelum volans et terram, de terris ad coelestia
et de temporalibus transvolet ad aeterna.] Sane ad hanc ecclesiam, scilicet Constantinopolitanam, duo [quaedam] animalia sunt vocata, utinam plena oculis, et alas habentia senas,
videlicet venerabilis frater
noster Eradiensis archiepiscopus,
et dilectus filius plebanus sancti Pauli de Venetiis, sicut
per procuratores tam postulantium archiepiscopum, quam eligentium plebanum fuit
propositum coram nobis. †[Proposuerunt
siquidem procuratores electorum plebani, quod, quum ecclesia
Constantinopolitana vacante canonici Ph. decanum suum sibi elegerint in
pastorem, et nos cassaverimus electionem eandem, quia quibusdam exclusis, qui
adesse debuerunt, exstitit celebrata, ne diu gregi fidelium deesset cura pastoris,
tam canonici quam quidam alii, qui se in electione Constantinopolitani
patriarchae ius habere dicebant, ut de electione tractarent, adinvicem
convenerunt. Quumque septem personae pro septem praepositis se offerrent, et
quidam alii pro ceteris praelatis se tractatui electionis ingererent, post
multam concertationem tam illas septem personas quam duas alias ad
universitatis instantiam, quae tamen duas tantum voces haberent, salvo in
omnibus iure suo tam in praesenti quam in futuro, pro bono concordiae receperunt.
Sed factum est, quod humani generis inimico, qui unitatem ecclesiae scindere
nititur, superseminante zizania messi
dominicae, in duas partes sunt vota divisa, novem de canonicis et novem aliis
praenominatis personis postulantibus archiepiscopum memoratum, et quindecim
canonicis et praeposito sanctorum Apostolorum plebanum eligentibus supradictum;
cuius electioni cantor, qui pro utilitate absens erat ecclesiae, et ante
tractatum electionis per literas suas consensum expresserat de plebano, si aliis
complaceret, et octo alii canonici, qui electionis tempore non fuere
praesentes, suum praestitere consensum; et sic in plebanum praedictum vota
viginti quatuor canonicorum et unius praepositi convenerunt. Dicebant ergo
postulantium numerum esse minorem, quum decem et octo tantum archiepiscopum
postularent; de quibus quosdam eorum, quos cum praefata protestatione sui iuris
admiserant, excludere nitebantur, duos videlicet de Blakerna et Buccaleone
praepositos; quia, quum per exemptionis privilegium a sede apostolica
impetratum se subtraxerint oneri, tacite renunciasse videbantur honori, ut ad
electionem non pertinerent illius, cui electo nullatenus subiacerent. Alii
quatuor non erant praepositi, sed aliarum ecclesiarum clerici, qui se tractatui
electionis suorum praepositorum nomine ingerebant, quia eorum domini adeo erant
absentes, quod ad tractatum electionis vocari commode nec poterant, nec
debebant; quoniam, si absentes possent per procuratores adesse, vix iura
devolverentur absentium ad praesentes, quum raro contingeret, quod per se vel
per alios interesse non possent. Septimus autem, qui praesens exstiterat, iam
electus et confirmatus in archiepiscopum Verricensem et translatus ad suam
ecclesiam, possessionem eiusdem adeptus fuerat corporalem. Et licet universitas
clericorum quatuor prius pro se postularet admitti, quia tamen pars canonicorum
tot nolebat admittere, ne numerus aliorum nimis excresceret, ita tandem pro
bono pacis exstitit ordinatum, ut duo tantum admitterentur ex illis cum
protestatione praedicta, et ideo eligentes asserebant illos duas tantum voces
et non ceterorum habere, maxime quum triginta praepositurae fuerint ad septem
redactae, quae tamen nondum fuerunt auctoritate sui iudicis approbatae. Conventuales autem ecclesias
ultra quinque vel sex tunc temporis esse negabant, et, si plures fuissent,
tempore tamen electionis praedictae praelatos earum dicebant non fuisse
praesentes. De malo denique zelo intendebant arguere postulantes eo, quod, ut
proponebant, illiteratum et impudicum ex certa scientia postularant; cuius
incontinentiam dicebant per filium in monachatu genitum paternae libidinis
testem posse probari. Eundem etiam archiepiscopum de ambitione notabant eo,
quod in vigilia Nativitatis dominicae se suae subtraxit ecclesiae, et esset in
urbe regia, ubi tunc erat postulatio celebranda, et passus est cum hymno “Te deum laudamus” se in sede
locari, in qua profestis diebus residere consueverat patriarcha. Qui etiam
auctoritate propria bona patriarchatus post mortem patriarchae distribuens,
eiusdem sigillo violenter arrepto de scrinio camerarii, literas quasdam, quibus
illud impressit, misit Ravennam, et quandam pecuniae summam ibi depositam
auctoritate literarum illarum sibi fecit afferri, eandemque distribuit pro suae
voluntatis arbitrio in ecclesiae Constantinopolitanae praeiudicium et gravamen,
quod totum et alia in capitulo fuere proposita, quum quidam de ipso postulando
tractarent. Unde petebant, ut, quum pars postulantium archiepiscopum esset
numero minor, inferior zelo, et a suo iure ceciderit postulando scienter
indignum, electionem confirmare factam de dicto plebano canonice dignaremur; maxime quum ipsi usi fuerint iure
communi personam eligibilem eligendo, quod ordinarii iuris exsistit, et alii
iuris communis contempto beneficio ad extraordinarium auxilium transvolarint.
Ad haec procuratores partis alterius responderunt, quod universi praelati
conventualium ecclesiarum apud Constantinopolim exsistentium per nostram
constitutionem in electione Constantinopolitani patriarchae ius habent. Unde
universitas praelatorum, de qua in eadem constitutione cavetur expresse,
restringi non debet ad septem, quum ratione suae dignitatis in hoc bene fuerit
ecclesiae memoratae provisum; tum ut sanior haberetur super electione
tractatus, quum integrum sit iudicium plurimorum sententiis confirmatum; tum
etiam, ut per numerum praelatorum illis posset occurri, qui Dei sanctuarium
iure volebant hereditario possidere. Addebant etiam, quod praefatae
constitutionis beneficium duo exempti praepositi per exemptionis privilegium
nullatenus amiserunt, quum ea, quae in favorem alicuius introducta sunt, in
eius laesionem non debeant redundare, et per privilegia Pontificum Romanorum
addi, non subtrahi consueverit illis, quibus specialiter indulgentur, propter
praedictam maxime rationem, ut illis obsisterent prudenter, qui Domini
sanctuarium moliuntur in ius hereditarium usurpare. Unde iidem excludi non
poterant nec debebant, ea etiam ratione, quod septem nomine septem praepositorum et
duo vice ac nomine viginti trium praelatorum pro ipsa universitate fuerint a
canonicis ad tractatum electionis admissi; et sic, quum in postulatum vota
septem praepositorum et decem et octo praelatorum praesentium, et aliorum sex
absentium, quorum procuratores erant in civitate praesentes, consensu mediante
illorum concurrerint, pro parte sua ultra duplo maiorem numerum allegabant;
quum in plebanum quindecim tantum canonici et unus praepositus a principio
consensissent, nec aliquid ei iuris accreverit in hoc casu per subsequentem
consensum novem canonicorum, qui electionis tempore non fuere praesentes, nec
vocari potuerint commode nec deberent; praesertim quum octo ex illis tanto
tempore fuissent absentes, quod secundum constitutionem patriarchae ac capituli
Constantinopolitanorum pro canonicis nullatenus haberentur. Auctoritatem etiam
introducebant pro se, quum regulariter maioris auctoritatis praelatus quam
simplex canonicus habeatur. Bonum vero zelum ea ratione probabant, quod Venetum
pro vitando scandalo longa conversatione notum, laudabili administratione
probatum, carum clericis, et acceptum laicis postularant; in quem assensus
principis, suffraganeorum vota plebisque desiderium concurrebant; nec debebant
aliquid sinistrum de ille praesumere, quem et excellentia dignitatis et
communis reddebat fama praeclarum. Nec etiam erant adversarii audiendi, qui
promotionis eius tempore tacuerunt, nisi forte aliquid novum proponerent, vel
quod postmodum didicissent, maxime quum obiectam notam incontinentiae, si qua
forsitan praecessisset in ipso, quod tamen inficiabantur omnino, subsequens
longae conversationis delevisset honestas. Proposuerunt etiam, quod nisi pars
altera se ab iniuriis temperaret, intendebant quaedam proponere tam in personas
eligentium quam electi. Ad excusationem vero eiusdem archiepiscopi super
obiectione ambitus proponebant, quod idem ex honesta et probabili causa
Constantinopolim venerat, et habebat necesse frequenter accedere, tum propter
negotia patriarchalis ecclesiae, tum etiam propter exsecutionem ultimae
voluntatis patriarchae defuncti suae discretioni commissae; qui licet
interfuerit vesperis et matutinis in patriarchali ecclesia ob solennitatem
diei, in loco tamen decani resedit, nec aliquid de patriarchalibus usurpavit.
Ipsum etiam literatum, etsi non eminenter, competenter tamen esse dicebant,
sufficientem intelligentiam et eloquentiam de scripturis et in scripturis
habentem; nihilominus allegantes, quod, etsi quaedam conventuales ecclesiae
tunc vacarent, aut forsan propter pauperiem non haberent numerum clericorum,
ipsum capitulum, aut etiam unus, qui vicem capituli retineret, ad electionem
pro praelato deberet admitti, quum in talibus saepe capitulum vicem consueverit
supplere praelati, et nomen ac ius universitatis multotiens devolvatur ad unum
et retineatur in uno. De malo nihilominus zelo arguebantur electores plebani eo, quod hominem elegerant, quem electionis tempore
credebant in minoribus ordinibus constitutum, asserentes, quod in vigilia
nativitatis dominicae altera pars apud Constantinopolim consenserat in
plebanum, qui se paulo ante apud Venetias fecerat in subdiaconum promoveri. Ex quo inferebatur, quod, si hoc actum
fuerit ex condicto, non poterat ambitione carere. Si vero praeordinatum non
exstitit, quum propter locorum distantiam hoc ad eligentes tam brevi tempore
nequiverit pervenisse, sequitur, quod secundum conscientias suas ineligibilem
eligebant; vel si error ad excusationem accusatione non vacuam allegetur, in
confessionem negligentia veniet, quae super iis non multum distat a culpa.
Adiiciebant etiam, quod magis erat extraordinarium consentire in hominem, non
solum extra totum patriarchatum, verum etiam extra totum imperium constitutum,
quam in vicinum et familiarem, suffraganeum eiusdem ecclesiae, de cuius
pastoris electione tractatur. Personam quoque plebani de vehementi ambitione
notabant, dicentes, quod ipse per literas suas quosdam Constantinopolitanos
canonicos expresse rogaverat, ut eum in suum eligerent patriarcham; quod pars
adversa negabat. Unde petebant postulatores archiepiscopi saepedicti, ut, quum
esset altera pars zelo, auctoritate ac numero minor, cassato quod factum fuerat
de plebano, postulationem ipsorum admittere dignaremur.] Verum quia de his, quae per assertionem
partium in iudicium deducta fuerant, nobis non potuit fieri plena fides,
quamvis super his, quae de
numero dicta sunt postulantium, per quoddam instrumentum publicum, nec non per
confessionem procuratoris adversae partis in iudicio quidem factam, sed postea revocatam, pars altera assereret suam intentionem
esse fundatam, causam discretioni tuae duximus committendam, per apostolica
scripta mandantes, quatenus super his et aliis inquiras diligentissime
veritatem, de meritis electi et postulati apud Venetias, ubi nati fuerunt et
diutius conversati, de studiis autem eligentium et postulantium, et omnibus
generaliter, quae causam possunt instruere, apud Constantinopolim, ubi
huiusmodi postulatio et electio celebratae fuerunt, et, si partes consenserint,
procedas hoc modo, ut, si constiterit de mutuo convenisse consensu, quod ad
electionem patriarchae septem admitterentur praepositi, sive per se ipsos sive
per alios, et duo alii ex parte universitatis pro ceteris conventualium
ecclesiarum praelatis, totque tunc temporis conventuales ecclesias habuisse praelatos,
quod cum septem praepositis et novem canonicis, quos quidem canonicos constat
in postulatione praefati archiepiscopi convenisse, duplo maiorem facerent
numerum quam sexdecim electores plebani, tu vice nostra postulationem admittas,
(nisi probatum fuerit, postulato aliquid obviare de canonicis institutis, quod
promotionem ipsius debeat impedire), ac plebani electione cassata ipsum
archiepiscopum absolvas a vinculo, quo Eradiensi ecclesiae tenetur, concedendo
ipsum Constantinopolitanae ecclesiae in pastorem. Quod si ad faciendum duplo
maiorem numerum simul omnes praedicti minime sufficerent, sive dignus sive
indignus fuerit postulatus, tu, postulatione repulsa, electionem plebani
auctoritate nostra confirmes, dummodo nihil obsistat eidem, quod ipsum tanto
praesulatu reddat indignum. Si vero numerus postulantium inventus fuerit duplo
maior, quemadmodum praedictum est, et persona postulata reperta fuerit indigna,
tu tam postulationem, quam electionem non differas reprobare, nisi forsan omnes
aut maior pars postulantium praesumptione damnabili postulaverint scienter
indignum, ut hac vice merito debeant eligendi seu postulandi potestate privari.
Et hoc quoque casu electionem confirmes, si eam de persona
idonea constiterit celebratam. [Porro etc. Dat. Signiae XV. Kal. Sept. Pont.
nostr, Ao. XV. 1212.]
|