CAP.
XLIV.
Si praelatus
per negligentiam confirmavit indignum electum ad regimen animarum, perdit
potestatem confirmandi primum successorem, et a perceptione proprii beneficii suspenditur, et promotus
deiicitur. Si vero per malitiam hoc fecit, gravius punitur. Electi vero immediate
subiecti Papae, per se aut per personas instructas debent adire Papam, et
petere confirmationem. Et si sint electi in concordia, et valde remoti,
videlicet ultra Italiam constituti, interim administrant, ita tamen, quod nil
alienent; benedicuntur autem et consecrantur, prout consueverunt.
Idem
in eodem.
Nihil est, quod ecclesiae
Dei magis officiat, quam quod indigni assumantur praelati ad regimen animarum.
Volentes igitur huic morbo adhibere necessariam medelam, irrefragabili
constitutione sancimus, quatenus, quum quisquam ad regimen animarum fuerit
electus, is, ad quem pertinet ipsius confirmatio, diligenter examinet et
electionis processum, et personam electi, ut, quum omnia rite concurrerint, munus
ei confirmationis impendat, quia, si secus fuerit incaute praesumptum, non
solum deiiciendus est indigne promotus, verum etiam indigne promovens
puniendus. Ipsum quoque decernimus hac animadversione puniri, ut, quum de
ipsius constiterit negligentia, maxime si hominem insufficientis scientiae, vel
inhonestae vitae, vel aetatis illegitimae approbaverit, non solum confirmandi
primum successorem illius careat potestate, verum etiam, ne aliquo casu poenam
effugiat, a perceptione proprii beneficii suspendatur, quousque, si aequum
fuerit, indulgentiam valeat promereri. Si vero convictus fuerit in hoc per
malitiam excessisse, graviori subiaceat ultioni. §. 1. Episcopi quoque tales ad
sacros ordines et ecclesiasticas dignitates promovere procurent, qui commissum
sibi officium digne valeant adimplere, si et ipsi canonicam cupiunt effugere
ultionem. §. 2. Ceterum qui ad Romanum pertinent immediate Pontificem, ad
percipiendam sui confirmationem officii eius se conspectui, si commode fieri
potest, personaliter repraesentent, aut personas transmittant idoneas, per quas
diligens inquisitio super electionibus et electis possit haberi, ut sic demum
per ipsius circumspectionem consilii sui plenitudinem officii assequantur, quum
eis nihil obstiterit de canonicis institutis, ita, quod interim valde remoti,
videlicet ultra Italiam constituti, si electi fuerint in concordia,
dispensative propter necessitates ecclesiarum et utilitates in spiritualibus et
temporalibus administrent; sic tamen, ut de rebus ecclesiasticis nihil penitus
alienent. Munus vero benedictionis seu consecrationis recipiant, sicut hactenus
recipere consueverunt.
|