CAP.
XLVII.
Monachus
unius monasterii alterius factus abbas, in electione abbatis prioris monasterii
vocem non habet, etiamsi tale ius ab abbate et monachis prioris monasterii sibi
fuit reservatum.
Idem
Eboracensi Priori, et Magistro Guidoni de Canopo.
Constitutis in praesentia
nostra procuratoribus dilectorum filiorum sancti Taurini Eboracensis et
sancti Leofredi de Cruce abbatum, †ac
monasterii Fiscanensis, dilectum fratrem nostrum B. tit. SS.
Ioannis et Pauli presbyterum cardinalem dedimus auditorem, coram quo
proposuerunt procuratores praedictorum abbatum, quod vacante praefato
monasterio, quod immediate ad Romanam ecclesiam pertinet, monachi eiusdem loci
contemptis praefatis abbatibus, qui commode poterant et debebant de iure
vocari, ad electionem abbatis temere procedentes, Ethard. quondam abbatem S. Iudoci ad eiusdem regimen
minus idoneum eligere praesumpserunt, quare petebant electionem huiusmodi
penitus irritari.
Quum autem procuratores ipsorum abbatum iussi essent exprimere, quo iure ipsi
abbates deberent electioni abbatis Fiscanensis monasterii interesse responderunt,
quod olim, quum assumerentur in suorum monasteriorum abbates, fuit specialiter
indultum eis ab abbate et conventu monasterii Fiscanensis, ut haberent vocem in
capitulo eorundem. Nos autem rationem huiusmodi frivolam reputantes, de
consilio fratrum nostrorum super hoc perpetuum silentium imponimus
abbatibus supradictis.
|