CAP.
LII.
Si
per Papam mandatur habentibus eligere, quod eligant cum consilio aliquorum,
alioquin conciliarii provideant, eligentes debent consilium requirere in
tractatu electionis, et congruo tempore exspectare responsum; alias electio non
tenet.
Idem
Decano et Capitulo S. Ioannis et sancti Stephani Bisuntinensis.
Quum in veteri lege (Et infra:) Porro iam dudum
vobis dedimus in mandatis, ut infra quadraginta dies post susceptionem
literarum nostrarum cum consilio sancti Benigni et Morismundi abbatum et
fratris G. de ordine Praedicatorum eligeretis personam idoneam canonice in
pastorem; alioquin dicti consiliarii vobis de archiepiscopo providerent. Verum
die ad eligendum praefixa sex ex vobis potestatem eligendi dedistis, usque ad
consumptionem cuiusdam candelae, quae ibidem accensa exstitit, duraturam.
Tandem quum electores huiusmodi convenissent in praedictum abbatem sancti
Benigni, et super hoc sociorum eius consilium requisissent, proponente uno ex
illis, quod deliberato consilio responderent, et differentibus eis festinanter
dare responsum, praefati electores, quum candela ipsa deficeret, non exspectato
ipsorum consilio, dictum abbatem in Bisuntinensem archiepiscopum elegerunt. (Et infra:) Relato ergo ad
apostolicam sedem negotio, archiepiscopo Viennensi et abbati de Firmitate
iniunximus, ut, si constaret ab eisdem electoribus de electione tractatum
fuisse habitum, et in tractatu electionis praedictorum consilium requisitum,
electionem ipsius abbatis, si persona esset idonea, confirmarent. Quod si in
tractatu electionis non fuisset illorum consilium requisitum, licet postea
requisitum fuerit non competenti tempore, nec etiam exspectatum responsum
ipsorum, aut non esset idoneus idem abbas, quod de ipso factum erat tanquam
invalidum irritarent. (Et infra:)
Quum autem compertum non fuerit competenti tempore requisitum consilium de
persona praedicti abbatis, et quando exstitit requisitum, non fuit exspectatum
responsum nisi modico tempore, nec debeat aliis imputari, quod in tantum illi
sibi tempus arctarant, electionem abbatis ipsius, non personae, sed electionis
vitio duximus irritandam.
|