CAP.
LIV.
Habens
plures dignitates vel plura beneficia curata, sine dispensatione Papae ineligibilis
est. Hoc dic. quoad titulum.
Idem Silvanectensi Episcopo, et Ioanni de Monte mirabili Archidiacono et
Succentori Parisiensi.
Dudum ecclesia
Rothomagensi pastoris solatio destituta, contra electionem, quae in eadem
ecclesia fuerat celebrata, A. archidiaconus et quidam alii eiusdem ecclesiae
canonici ad sedem apostolicam accesserunt. Dicto vero archidiacono pro se ac
parte sua, et G. archidiacono procuratore illorum, qui electionem
celebraverant, in nostra praesentia constitutis, inter alia, quae contra
electum obiecta fuerant, archidiaconus proposuit memoratus, quod idem electus
post generale concilium archidiaconatum Ambianensem adeptus, ipsum cum pluribus
parochialibus ecclesiis, quas ante idem concilium obtinuerat, retinere praesumpsit,
eoque dimisso retinuit ecclesias memoratas. §. 1. Unde, quum in eodem concilio
sit statutum, ut, quicunque receperit aliquod beneficium, curam animarum habens
annexam, si prius tale beneficium obtinebat, eo sit ipso iure privatus, et si
forte illud retinere contenderit, etiam alio spolietur, praedictus electus
contra huiusmodi veniens statuta, transgressionis notam, nec non cupiditatis
vitium, quod in aliis reprobare debuerat, ex pluralitate beneficiorum incurrit.
Et retinendo beneficia, quae non spectabant ad ipsum, quum post receptionem
alterius priora beneficia vacaverint ipso iure, rem contrectavit per consequens
alienam, et sic furtum commisit quodammodo vel rapinam. In suae quoque salutis
et multarum animarum dispendium praedictas parochiales ecclesias retinebat,
quum earum cura, qua iam privatus fuerat ipso iure, ad eum nullatenus
pertineret, et sic per ipsum eadem animae damnabiliter sunt deceptae. §. 2.
Verum procurator eorum, qui elegerant ipsum, etsi pluralitatem beneficiorum
huiusmodi coram nobis profiteretur in iure, per concessionem tamen
Rothomagensis archiepiscopi nobis exhibitam eundem electum nisus est
multipliciter excusare. Nos igitur dictam excusationem, utpote frivolam,
nullatenus admittentes, vobis dedimus in mandatis, ut, si constaret, quod idem
post receptum archidiaconatum praedictum, curam animarum habentem, praefatas
parochiales ecclesias electionis tempore retineret, nec ostenderet secum per
sedem apostolicam super hoc dispensatum, electionem illius auctoritate
apostolica cassaretis. (Et infra:)
Partibus ergo propter hoc in vestra praesentia constitutis, praestito quoque
iuramento de veritate dicenda, et factis positionibus et responsionibus hinc
inde, tandem eodem decano praetextu quorundam gravaminum ad nostram audientiam
appellante, vos electionem huiusmodi irritantes, eidem ecclesiae de Cenomanensi
episcopo providistis, (Et infra:)
§. 3. Licet autem positiones et responsiones super pluribus articulis factae
fuerint coram vobis, quia tamen contestationem litis non invenimus esse factam,
quum non per positiones et responsiones ad eas factas, sed per petitionem in
iure propositam et responsionem factam contestatio litis fiat, eundem processum
de fratrum nostrorum consilio irritum duximus nunciandum. §.
4. Tandem archidiaconus electionem ex praemissa causa petiit irritari, electo
respondente praedicto, quod non erat eius electio irritanda. Lite vero coram
nobis legitime contestata, praestitoque de veritate dicenda a partibus
iuramento, idem electus, etsi confiteretur, se dicta beneficia electionis
tempore tenuisse, tamen excusare se super hoc nihilominus nitebatur, quia
videlicet dictum archidiaconatum non credebat curam animarum habere. Sed quum in iure confessus fuerit quod archidiaconus Ambianensis de
consuetudine suspendit, excommunicat et absolvit presbyteros et priores, et
parochiales ecclesias interdicit, nec non archidiaconus visitat, et inquirit
quae viderit inquirenda, et procurationes ratione visitationis recipit,
evidenter apparet, quod curam habeat animarum annexam. Quam si etiam non
haberet, negare non potest, quin personatus exsistat, quum idem de
personatibus, quod et de beneficiis curam animarum habentibus, iudicium sit
habendum. §. 5. Insuper indulgentiam, quam super hoc asserit se habere,
invalidam reputavimus, quum in ea falsitatem suggesserit, et suppresserit
veritatem, qua tacita vel expressa ipsam nullatenus habuisset. Suggessit enim,
quod praedictas parochiales ecclesias, antequam fuisset in archidiaconum
assumptus, canonice fuerat assecutus, quum nullus potuerit plures parochiales
ecclesias obtinere, nisi una penderet ex altera, vel unam intitulatam, et
alteram commendatam haberet. Unde, quum idem utramque illarum intitulatam
haberet, ipsas nequivit canonice habuisse. Item suggerens, quod reditus
personatus sui erant tenues et exiles, suppressit, quod alios reditus in
pluribus ecclesiis noscitur obtinere. Suppressit etiam, quod plures parochiales
ecclesias cum pluribus aliis beneficiis in diversis ecclesiis obtineret, quum
intentionis nostrae non fuerit, secum in tot beneficiis, praesertim habentibus
curam animarum, dispensare, nec intentionis nostrae fuerit, aliquid de novo
concedere, sed ut per indulgentiam posset habita licite retinere. (Et infra:) §. 6. Tandem quum non
restaret, nisi proferenda sententia, idem tam iuri, si quod ei competere
videbatur, quam liti cessit spontanea voluntate; cuius cessionem duximus
admittendam.
|