CAP.
LVII.
Non
sufficit ad confirmationem electionis, quod sit facta a maiori parte capituli,
nisi etiam illa pars sit sanior.
Idem
Capitulo Cathalanensi.
Ecclesia vestra destituta
pastore, convenientes in unum, absente G., qui tunc noluit interesse, ad celebrandam
electionem terminum statuistis. Veniente vero termino, et dicto G., quum absens
exsisteret, non vocato, praemisso iuxta formam concilii generalis scrutinio,
XIV. magistrum G. presbyterum cardinalem, concanonicum vestrum, et XVII. R.
Remensem canonicum elegerunt, praefato G. postmodum electioni eiusdem R. suum
praebente consensum. Tandem procuratoribus utriusque partis in nostra
praesentia constitutis, allegabatur pro electione dicti R., quod, quum in IV.
excederet aliam, computato G. praedicto, maiorem capituli partem habebat, et
per hoc debebat pars sua sanior reputari, quum, ubi maior numerus est, zelus
melior praesumatur. Pars vero altera electionem eandem multipliciter
impugnabat, proponens, praenominatum R. in aetate pati defectum, nec esse sufficientis
scientiae ad ecclesiam supradictam, quum aetatis maturae et eminentis scientiae
praefatus cardinalis exsistat, et, quum electores cardinalis alios meritis et
auctoritate praecellerent, habito praesertim respectu ad personam electam,
meliorem zelum eos habuisse constabat. Dicebatur praeterea, quod consensus
dicti G., quem pars eiusdem R. confitebatur fuisse contemptum, asserente parte
reliqua, capitulum potius contemptum ab ipso fuisse, quum non fuerit consensus
praestitus in scrutinio, sed post electionem accesserit, adiicere nil valebat. (Et infra:) Denique statutum
generalis concilii, quod electionem decernit invalidam, quum contra eiusdem
concilii formam in electione peccatur, non debet ad contemptum et ad alia, quae
non sunt de forma, referri. Unde quod ibi dicitur, quod aliter electio
celebrata non valeat, ea respicit tantum, quae attentantur contra formam
concilii memorati, non autem alia, quae ponuntur ibidem, sicut est istud, quod
praesentibus omnibus, qui debent, volunt et possunt commode interesse, haberi
debeat in electione processus, ne cetera, quae super hoc alibi statuta
noscuntur, uno verbo videbantur everti. Neque enim credendum
est, Romanum Pontificem, qui iura tuetur, quod alias excogitatum est multis
vigiliis et inventum, uno verbo subvertere voluisse. Nos ergo, quae hinc inde
fuere proposita, plenius intellectis, quum ex Lateranensi concilio in
ordinationibus ecclesiarum maior et sanior pars capituli exigatur, et statutum generalis concilii
contineat inter cetera, ut is eligatur, in quem omnes, vel maior et sanior pars
consentit, electionem dicti R. non personae, sed potius electionis vitio, quum
maior et sanior pars non consenserit in eundem, de fratrum nostrorum consilio
duximus sententialiter irritandam.
|