CAP. IV.
Solus
Papa transfert episcopos; et indulgentia, per eum super tali translatione
concessa, ad literam servanda est.
Idem
Branbur. Episcopo et Scholastico Maguntinensi.
Licet
in tantum †[apostolicae sedis
attendatur auctoritas, ut nihil praeter eius auctoritatem in cunctis
ecclesiarum negotiis rationabiliter disponatur, utpote quae canones, quibus
forma ecclesiasticae constitutionis exprimitur, vel edidit, vel ab aliis editos
approbavit, suum receptione ac approbatione faciens, quod adinventione vel
editione videbatur forsitan alienum;] quaedam tamen sibi quodammodo
specialiter et singulariter reservavit, ut praeter specialem auctoritatem
ipsius nec iure agi debeant, nec attentari valeant cum effectu.
In his autem specialiter translationes episcoporum non tam constitutio
canonica, quam divina eius tantum potestati commisit, ut Sicut legitimi
matrimonii vinculum, quod est inter virum et uxorem, homo dissolvere nequit,
Domino dicente in evangelio: “Quos Deus coniunxit, homo non separet,” sic et
spirituale foedus coniugii, quod est inter episcopum et [eius] ecclesiam, quod in electione initiatum, ratum in
confirmatione, et in consecratione intelligitur consummatum, sine illius
auctoritate solvi non potest, qui successor est Petri et vicarius Iesu Christi.
Hoc autem C. quondam Hildesemensis episcopus non attendens, licentia nostra
nec postulata nec habita, contra canonicas sanctiones et in iniuriam
apostolicae sedis, cuius super hoc fuerat et requirendus et obtinendus assensus, ad Herbipolensem ecclesiam ab
Hildesemensi non auctoritate nostra, sed propria temeritate transivit, †et
administrationi eius se ingerens Herbipolensem se fecit episcopum nominari. Nec illa felicis recordationis
Coelestini Papae praedecessoris nostri indulgentia, quam impetrasse
refertur, in hoc praesumptionem excusat ipsius, sed ambitionem accusat, utpote
quae ipsum reddidit de ambitione notabilem, non auctoritatem contulit ad aliam
episcopalem ecclesiam transeundi,
quum in ea sit expressum, quod, si ad maiorem vocaretur forsitan dignitatem,
eam sibi liceret assumere, dum tamen nihil ei de statutis canonicis obviaret.
Unde, licet forsitan aliquibus videatur, ut indulgentiae occasione ipsius ad
dignitatem possit transire maiorem, ad parem tamen ipsi transire non licuit,
quum in maiori dignitate propter maiorem utilitatem facilius soleat dispensari.
Praeterea quum postulatio, sicut et electio, examinari soleat diligenter, et
tenor illius indulgentiae non solum videatur postulationis examinationem, sed personae
etiam reservare, subiungens: “dummodo nihil appareat, quod tibi de
canonicis obviet institutis,” antequam per eum postulatio examinata fuisset,
cui fuerat facienda, nulla ratione debuerat transisse. [Licet autem etc. Dat. Lat. VII. Kal. Febr. 1200.]
|