CAP.
IV.
Beneficiatus
sine licentia praelati sui beneficio renunciare non potest.
Idem Episcopo Tornacensi.
Admonet †nos cura suscepti regiminis et auctoritas pontificalis inducit, ut pro
statu ecclesiarum simus solliciti, et earum profectibus et incrementis integro
studio intendamus, quapropter fraternitati tuae per apostolica scripta
praecipiendo mandamus, quatenus auctoritate nostra et tua statuas et ordines,
ut ecclesiasticae personae tui episcopatus de his, quae sibi de bonis
ecclesiarum proveniunt, aut ratione ipsarum accesserint, nullum audeant condere
testamentum, sed bona ipsa ecclesiis ipsis, prout iustnm est et canonicum
cedant. Si autem aliquae de personis ipsis intestatae decesserint, bona, quae
ipsis pro ecclesiis aut ratione ipsarum accesserunt, nihilominus ecclesiis
eisdem cedere decernas. Sane de bonis illis, quae iure patrimonii aut aliunde
favore personae acquisita sunt, testandi liberam habeant facultatem.
Nihilominus etiam ex parte nostra et tua Universis personis tui episcopatus ecclesiasticis sub
districtione prohibeas, ne ecclesias tuae dioecesis ad ordinationem tuam
pertinentes absque assensu tuo intrare audeant aut detinere, aut te dimittere
inconsulto. Quodsi quis contra prohibitionem tuam venire praesumpserit, in eum auctoritate nostra et tua fretus canonicam exerceas ultionem.
|