CAP.
VII.
Qui renunciavit
literis beneficialibus, non ideo institutioni iam factae renunciare
videtur.
Coelestinus
III.
Sane dilecto filio nostro I. tituli S. Prudentianae presbytero cardinali, tunc apostolicae sedis legato,
nos viva voce meminimus ac
literis iniunxisse, ut dilectum filium nostrum H. subdiaconum, qui ecclesiae vestrae a primo pueritiae flore servivit, contradictione
et appellatione remotis canonicum
in Pictaviensi ecclesia instituere procuraret, qui mandatis nostris obtemperans
ibidem instituit in canonicum subdiaconum memoratum. Vos autem nec nobis nec ipsi cardinali
reverentiam exhibentes, quod in literis
suis de iam dicto Hug. idem cardinalis vobis iniunxit, adimplere non
curavistis, nec etiam ipsius suspensionem in aliquo observare. Sed Postmodum idem H. quorundam vestrum ductus
consilio literas suas vobis reddens, vestrae misericordiae se subiecit. Quia vero
unde misericordiam debuit impetrare, inde cogitur dispendium sustinere,
mandamus, quatenus, hoc non obstante quod
cum literis suis vestrae misericordiae se subiecit, infra XX. dies post susceptionem
praesentium, dilatione, contradictione et appellatione remotis, iuxta ecclesiae
consuetudinem ipsum in fratrem et
canonicum integre ac plenarie admittatis, et eidem in choro stallum et in capitulo locum assignantes, ipsum
curetis de cetero fraterna caritate tractare. Alioquin noveritis, nos
venerabili fratri nostro Archiepiscopo et dilectis filiis decano Burdegalensi
et Sanctonensi decano districtius mandavisse, ut auctoritate nostra freti,
dilatione et contradictione et appellatione cessantibus, id plenarie
exsequantur, contradictores districtione ecclesiastica percellentes et ad sedem
ap. ab officio et beneficio suspensos de inobedientia responsuros et
suspensione praedicta nullatenus observata transmittere non postponant, ut ibi
poena docente addiscant, quam periculosum sit et indignum, mandatis apostolicis
obviare, nullis literis obstantibus harum tenore tacito a sede ap. impetratis.
|