CAP.
X.
Debilis,
ignarus, male conscius, irregularis,
Quem mala
plebs odit, dans scandala cedere possit.
Idem Episcopo
Calaritano.
Nisi, quum pridem †in officio pastorali ad divinum
servitium accessisti, praeparasse te ad tentationem animum crederemus, ac
praevidisse prudenter, nequaquam in humana fragilitate consistere, varios
angustiarum languores, quos te in ipso sciebas officio perpessurum, posse
absque magno Dei adiutorio sustinere: formidaremus utique, ne parvulos tuos
postmodum ad petram allidere neglexisses, eosque tantum in te permiseris
invalescere, ut ipsorum, suggerentium tibi suscepti ministerii cessionem,
instantiae vix iam valeas repugnare. Verum quoniam, sicut credimus, quum te
scires contra spirituales nequitias pugnaturum, armaturam Dei, qua posses stare
contra insidias tentatoris, ab Apostolo monitus induisti, et inexpertus non
ignorasti sollicitudinis pastoralis angustias, quas forsitan expertus abhorres,
nescimus cur tam instanter susceptum velis regimen inutiliter derelinquere,
quod suscipiendum utiliter non
deberes usquequaque vitare. Si enim in huiusmodi cessione
frugem tibi melioris vitae promittis, scire te debes non esse sanctificato in utero sanctiorem, et ideo non oportet te
praedicationis iam susceptae deserere ministerium, quum ille, cuius [ante] fieri baiulus recusabat, tandem
praedicandum receperit verbum Dei. §. 1. Quod si forsan humilitatis causa de culmine quaeris pontificali
descendere, ac contra superni
nutus arbitrium datum tibi per illud niteris deserere praesulatum, eo ipso humilitatis videris erigere male
verticem, quod te nimis in resignandi proposito exhibes pertinacem, quia tunc in te veram humilitatem custodies, quum et per
eam locum sublimen fugies, et per obedientiam non dimittes. Intueri
te itaque, venerabilis frater noster in Christo, volumus, quod haec sunt illa, per quae cedendi episcopus officio
pastorali licentiam potest postulare: conscientia criminis, debilitas
corporis, defectus scientiae, malitia plebis, grave scandalum, irregularitasque
personae. Sed in his omnibus est adhibenda discretio et observanda
cautela. §. 2. Propter conscientiam enim criminis cedendi pastorali officio
potest licentia postulari, et forsitan non cuiuslibet, sed duntaxat illius,
propter quod ipsius officii exsecutio post peractam etiam poenitentiam impeditur;
quum enim quacunque hora peccator conversus fuerit omnium iniquitatum suarum
non recordari se Dominus fateatur, et neminem esse sine peccato sacra scriptura
testatur, apparet, quod non per cuiuslibet criminis conscientiam quemquam
cedere oporteat officio pastorali,
quum si omnes, quos arguit conscientia cuiuslibet culpae, cederent, pauci vel
nulli forsitan in illo ministerio remanerent. †In multis enim offendimus omnes, et si dixerimus,
quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est,
quia misericorditer illum excusat, qui miserabiliter se accusat. §. 3. Alia vero causa est debilitas corporis, propter quam aliquis
potest petere ab onere sollicitudinis pastoralis absolvi, quae videlicet vel ex
infirmitate, vel ex senectute procedit; nec tamen omnis, sed illa solummodo,
per quam impotens redditur ad exsequendum officium pastorale. Nam si pro
qualibet corporali debilitate susceptae servitutis officium posset deseri,
frustra se fateretur Apostolus in suis infirmitatibus gloriari, et senectute
gravatus quispiam a cura se non debet omnino pastoralis regiminis excusare, quum interdum non plus hortetur
senilis debilitas aliquem cedere, quam moralis maturitas, quae in senibus esse
solet, ipsum in suo suadet officio permanere. Pro talibus enim de se dicit
Apostolus: “Quum infirmor, tunc fortior sum,” quia nonnunquam corporis
infirmitas fortitudinem cordis augmentat. §. 4. Pro defectu quoque scientiae
plerumque potest quis pastoralis officii petere cessionem, quia, quum
ipsa circa spiritualium administrationem sit potissimum necessaria, et circa
curam temporalium opportuna, praesul, qui commissam sibi debet ecclesiam regere
in utrisque, salubriter ei renunciat, si scientiam, in qua ipsam regat, ignorat,
quoniam, quum subiectos docere habeat, quid facere debeant, quid cavere, nec
bene docebit eos, quod nescierit ipse fugere, nec illud, quod ignoraverit,
exercere. “Tu enim,” inquit
Dominus, “scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris
mihi.” Quanquam, etsi desideranda sit eminens scientia in pastore, in eo tamen
sit competens toleranda, quia secundum Apostolum “scientia inflat, caritas
autem aedificat,” et ideo imperfectum scientiae potest supplere perfectio
caritatis. §. 5. Propter malitiam autem plebis cogitur interdum praelatus ab
ipsius regimine declinare, [et]
quando plebs adeo durae cervicis exsistit, et in rebellione sua ita pertinax
invenitur, ut proficere
nequeat apud ipsam, sed propter eius duritiam, quo magis [proficere] satagit, eo magis
iusto iudicio deficere permittatur, dicente Domino per Prophetam: “Linguam tuam
adhaerere faciam palato tuo, quia domus exasperans est,” et Apostoli leguntur
dixisse Iudaeis: “Ecce convertimur ad gentes, quia verbi Dei vos indignos
fecistis.” Non tamen pro qualibet culpa pastor debet gregem deserere suum, ne forte mercenario
comparetur, qui videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, sed de
superioris licentia tunc demum potest non tam timide fugere, quam provide
declinare, quum oves convertuntur in lupos, et qui debuerant humiliter obedire
iam irrevocabiliter contradicunt; quum, etsi tales sint graviter pro crimine
puniendi, sunt tamen pro tempore utiliter tolerandi, quia sanguinem elicit qui nimis emungit. §. 6.
Pro gravi quoque scandalo evitando, quum aliter sedari non potest, licet
episcopo petere cessionem, ne plus temporalem honorem quam aeternam videatur
affectare salutem, memor illius, quod dicit Apostolus: “Si esca scandalizaverit
fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum,” ne fratrem meum scandalizem.
Sed inter scandalum et scandalum est subtiliter distinguendum, sicut Dominus
ipse distinxit, cui quum dixissent Apostoli: “Scis, quia pharisaei audito hoc
verbo scandalizantur?” respondit: “Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum.”
Alibi vero dixit: “Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me
credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria m collo eius, et demergatur
in profundum maris.” Nam
etsi necesse sit, ut scandala veniant, vae tamen illi, per quem scandalum venit. Personae vero irregularitas, ut, si forte
sit bigamus vel viduae maritus, est causa, propter quam petere potest licentiam
aliquis resignandi pontificii
dignitatem, attestante Apostolo,
qui dicit: “Oportet episcopum esse unius uxoris virum.” Non tamen propter
quamlibet irregularitatem personae debet ei, qui regulariter ministravit,
cedendi licentia indulgeri, utpote si de legitimo matrimonio non sit natus,
quia, licet irregularitatem huiusmodi non potuerit subticere, si tamen et culpa
latet et causa, cum eo, qui laudabiliter suum implevit officium, iniuncta sibi
poenitentia competenti, potest non minus utiliter, quam misericorditer
dispensari. “Ego sum,” inquit, “Deus zelotes, vindicans peccata patrum in
filios usque in tertiam et quartam generationem in his, qui oderunt me,” id
est, in illis, qui contra me paternum odium imitantur. Unde patet, quod illis,
qui paterna vitia non sequuntur, propriae possunt in talibus suffragari
virtutes; illo discretionis adhibito moderamine, ut inter nothos et manzeres,
naturales et spurios distinguatur. †Quum
autem plerumque vitia se virtutes esse menti minus providae mentiantur,
subtiliter advertere te oportet, utrum resignandi propositum, quod tam
ferventer gestare videris in pectore, dignum sit Dei odio vel amore. Si enim
propter causam aliquam praemissarum cedere postulares, tam super causa, quam
super eius effectu pariter doleremus. Sed ne sub improvidae pietatis amictu ad
resignandum detestabilis impietas te impellat, considerare te volumus, et alias
esse causas, propter quas male quis petit et peius appetit officium huiusmodi
resignare. Si enim ex pusillanimitate, fortassis ut laborem deponat, vel
persecutionem effugiat, aut ex vanitate, quod absit, ut plenius vacet otiis,
seu liberius indulgeat voluptatibus, curam vult aliquis deserere pastoralem, ab
ea non meretur absolvi, quamvis propter huiusmodi vanitatem, tanquam qui
mortaliter peccat, ea reddat se indignum, sed satagere debet, ut vanitate
deposita satisfaciat de peccato. Aliam vero cedendi causam omnino credimus
detestandam. Si quis videlicet a pontificali velit discedere dignitate, ut
gloriam captet humanam, tanquam eligat abiectus esse in domo Domini magis, quam
habitare in tabernaculis peccatorum, vel ut mundanum non amittat honorem, quem
per hypocrisin acquisivit, sive quod eius simulatio revelari iam incipit, sive
quod fervor ipsius ex qualibet causa tepescit, nec vult videri, quod malus
fuerit, aut quod fiat, et ideo sub religionis praetextu suam vult contegere
pravitatem, ut quasi deserens Martham amplexetur Mariam, et Liae fastidiens
lippitudinem Rachelis pulchritudinem concupiscat: quid autem, si propterea
velit cedere, quod tempore prosperitatis, arridente fortuna, visus est
laudabiliter ministrare, quoniam omnia sibi prospere succedebant, sed adversitatis
tempore imminente veretur, ne, si quolibet casu sinistra contingant, ipsius
negligentiae imputetur? Plane si propter hoc petit cedere, nautae se potest
improvido comparare, qui, quum mari sub tranquillitate iacente sine multo
labore navis exercuerit gubernaculum, ipsam tempestate surgente deserit, et
devenire patitur in profundum. Illam quoque cedendi causam penitus detestamur,
si forte cedere velit episcopus, ut vel alter sibi succedat, vel obtentu pretii
vel affectu carnali, vel ut quum peior sibi successerit, ipse velut optimus
extollatur. Illud autem quasi nefas respuimus et damnamus, quod episcopus
propter occupationes mundanas et sollicitudines saeculares non valeat sine
crimine pontificale officium exercere, quum multos sanctos ecclesia veneretur,
qui spiritualia simul et temporalia ministrarunt. Verum tamen laeva debet esse
sub capite, et dextra in amplexu. Sed et, illud te volumus advertere
diligenter, ne forte per hoc tuae dispositionis propositum effici velis ex
illis, de quibus dicitur per Prophetam: “Filii Effrem intendentes arcum et
mittentes sagittas conversi
sunt in die belli,” quum potius pro domo Israel murum debeas te opponere
ascendentibus ex adverso, quia iuxta sententiam veritatis non qui inceperit,
sed qui perseveraverit salvus erit; cavens attentius, ne maculam in gloria tua
ponas, non solum apud homines, sed etiam apud Deum, quoniam sub hoc pallio te
non poteris occultare, nedum apud Deum, qui renes rimatur et corda, sed nec
etiam apud homines, qui ex verisimilibus coniecturis talia suspicantur. Illudque prudenter attendas, quod iuxta sententiam
sapientis spiritus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus,
quae sine intellectu consistunt. Si vero
pro tuenda ecclesiae libertate difficultatis onus incurrere pertimescis, non
ideo deserere debes praesulatus honorem, considerans diligenter, ne forte iusto
iudicio tenteris ab illo, qui malorum est intentator, ut probetur, utrum
satisfacere velis in eo, in quo forsan deliquisti. Qui vero contemnit aut
negligit satisfacere pro delicto, thesaurizat sibi iram in die irae, quum
revelabit Deus abscondita tenebrarum. Ecce quidem admovimus tibi speculum, ut
te ipsum contempleris in ipso, tuamque, conscientiam perscrutatus agnoscas, ex
qua causa cedendi licentiam postules importune. Nos enim, novit altissimus,
ignoramus, quare in cedendi proposito perseveres, quoniam nec infirmitas
corporis, nec longaevitas temporis, nec defectus scientiae, nec malitia plebis,
nec irregularitas personae te reddit ineptum, nec conscientiam saevi criminis
te fateris habere. §. 7. Verum
si propter alias causas cessionem affectes, non est in hoc tibi postulanti
favendum, quum huiusmodi postulatio videatur non esse discreta, quoniam, ut id
tanquam notissimum omittamus, quod otiositas et voluptas arma sunt hostis
antiqui ad miseras animas captivandas, propter laboris angustias, aut
persecutionis incursus non debes deserere sponsam tuam, cui defigendo manum
apud extraneum te fide media copulasti, sciens quod, “beati sunt illi, qui
persecutionem patiuntur propter iustitiam,” quoniam, quum probati fuerint,
accipient coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. §. 8. Sed dices,
quod “spiritus, ubi vult, spirat, et nescis, unde
veniat, aut quo vadat,” et ideo non est, qui possit vias illius spiritus
perscrutari; qui vero spiritu Dei aguntur, non sunt sub lege, quoniam ubi
Spiritus Dei, ibi libertas. Quare si cedendi tibi licentia data ab homine non
fuerit, nihilominus tamen cedes, quia data est tibi libertas cedendi a Deo.
Certe desipis, si sic sapis. Nam quomodo spiritu Dei agitur qui contra spiritum
Dei agit? Si enim vera sunt quae praemisimus, immo quia indubitanter sunt vera,
procul dubio contra spiritum Dei agit, qui aliquid horum contra veritatem
attentat, quoniam ipse est spiritus veritatis. §. 9. Porro si dicas, quod forsitan alia est causa
latens, propter quam cedendi voluntas tibi coelitus inspiratur, et nos siquidem
respondemus: tu quomodo scis, quod talis inspiratio sit coelestis? Nonne
recolis, quod ille gloriosus pontifex dixerit, quum coepisset viribus corporis
repente destitui: “Domine,”
inquit, “si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat
voluntas tua!” Illius exemplum secutus, qui dixit: “Cupio dissolvi, et esse cum
Christo, manere autem in carne necessarium est propter vos.” †Quia igitur diversas tibi causas super hac
causa distinximus, et propter quam earum cedere desideres ignoramus, te ipsum
tibi duximus committendum, ut, de propriae mentis tribunali te iudicans,
videas, si sic possis resignandi desiderio satisfacere, ut gregis tibi commisi
curam sine culpa valeas declinare. Si enim cedendo proficere appetis tibi soli,
profectui tuo sine dubio tantum subtrahis, quantum quod impendere poteras aliis
non impendis, quia tunc maiora animae tuae lucra conquireres, quum sine tua
salute salutem plurium procurares. Potioris enim est meriti secum Deo quemquam
plurimos lucrifacere, quam salutem propriam quaerere sine illis, quorum salus
ad eius curam noscitur pertinere.
§. 10. Quippe si quantocunque virtutum flore refulgeas, et in te non habeas
caritatem, nihil te comprobaris habere, sub quo virtutis praetextu deponere quaeris onus sollicitudinis
pastoralis, quod vix potest absque iactura deseri caritatis? “Nulla siquidem maior poterit esse caritas,
quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.” Quum autem propter hanc te
deceat animam tuam pro subditis tuis ponere, nulla occasione, dummodo proficere
illis possis, etsi non omnibus, tamen multis, ab eorum regimine te convenit
excusare; quoniam, si laboris causam praetendis, exemplum te Apostoli
sublevabit, qui suadet tibi laborem huiusmodi non refugere, dum se asserit pro
communi salute plus ceteris laborasse, quia, licet non semper sequatur laborem
effectus, nihilominus tamen ipse labor est meritorius apud Deum, iuxta quod
legitur: “Reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum.” †Sed esto, quod multum hactenus laboraveris,
et bonum certamen certaveris, cum eodem Apostolo possis dicere, tamen ut corona
tibi iustitiae de reliquo reponatur, cursum te decet perfecti operis
consummare. Quantumlibet enim in angustiarum laboribus, qui comitantur officium
pastorale, noctes tibi laboriosas enumeras, et tanquam fatigatus cervus umbram
quietis affectes, quantumlibet inter viae squalores angustians patriae
dilectione traharis, et velut emeritus mercenarius operis tui finem anxius
praestoleris, expedit tibi tamen virtutem in infirmitate perficere, et pugnam tuam perseverantia
coronare, sciensque, quod apud
extraneum defixeris manum tuam, quum animas tibi commissi gregis in tuam animam
suscepisti, non sic debes portum tibi quietis appetere, ut navigantes hactenus
tecum filios sine remigis adiutorio
patiaris in hoc mari magno et spatioso cum timore naufragii fluctuare. §. 11. Nec putes, quod ideo Martha malam
partem elegerit, quae circa plurima satagebat, quia Maria optimam partem
elegit, quae non auferetur ab ea; quoniam, licet illa sit magis secura, ista
tamen est magis fructifera, et licet illa sit magis suavis, haec tamen magis est utilis, quum in foecunditate sobolis
lippitudo Liae Rachelis pulchritudini sit praelata; quamvis simul in unum et
contemplativus esse valeas et activus legislatoris exemplo, qui nunc ascendebat
in montem, ut ibi gloriam Domini cum maiori cerneret libertate, nunc vero
descendebat in castra, ut cum utilitate maiori necessitatibus populi
provideret. Quapropter facilius indulgetur, ut ascendat monachus ad
praesulatum, quam praesul ad monachatum descendat. §. 12. Monemus itaque, ut illam vocem Davidicae imprecationis
abhorrens, tibique formidans eam per effectum operis adaptari, quae dies impii
paucos fieri, ut episcopatum eius accipiat alter, imprecatur, laborem pastoralis regiminis non recuses, iactansque tuum in Domino cogitatum, nihil contra voluntatem altissimi
statuas de te ipso, qui, quum te suo viderit esse populo necessarium, forte
grave ferret, quum ipsum a te contingeret esse neglectum, ne fortassis ad pedes suos cum Maria
sperneret te recipere, qui sibi apud te divertenti sprevisses cum Martha sollicita
ministrare. †Illud quoque te debet
fortius in ministrandi proposito stabilire, quia, quum hactenus in ecclesia
tibi commissa laudabiliter ministraris, si quod absit, alius te cedente minus
utilis assumeretur ad ipsam, profecto non parum in ipsa quiete, quam appetis, turbareris, quum, ubi bene tuum
exercueras ministerium, non absque dolore cerneres inutilis ministri defectum,
fieretque, ut tantum in contemplationis arce tibi deperisse cognosceres,
quantum ecclesiae, cui praesides, non sine tua confusione per te subtractum
esse videres. Quia vero tam per
te, quam per nuncios et literas tuas apud nos iam nimis in
postulando cedendi licentiam
institisti, ecce tibi te duximus relinquendum, ut distinctis tibi
causis, propter quas cedere oporteat, vel non cedere si propter aliquam
causam utilem et honestam in huiusmodi proposito perseveres, de licentia nostra
cedas, quod tamen grave nobis plurimum esse noveris et molestum. Alioquin cedendi licentiam
auctoritate apostolica tibi scias esse penitus interdictam, quoniam, etsi
pennas habeas, quibus satagas in solitudinem advolare, ita tamen adstrictae
sunt nexibus praeceptorum, ut liberum non habeas absque nostra permissione
volatum. Quodsi denique tua voluntas te impulerit ad volandum, volumus et
mandamus, ut nostras literas in audientia tui capituli facias recitari. [etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. Kal. Mart.
Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]
|