CAP.
XIII.
Non
renunciat iuri suo, qui gratiae adversarii se submittit.
Honorius
III. maioris ecclesiae Decano, et Magistro R. Cantori sancti Dionysii Leodiensis.
Veniens
ad sedem apostolicam I. pauper subdiaconus in nostra proposuit praesentia
constitutus, quod, quum
bonae memoriae I. Papa praedecessor noster dilecto filio abbati de
Emenco Treverensis dioecesis,
et maioris ecclesiae ac sancti Pauli cantoribus Treverensibus suis dederit
literis in mandatis, ut eidem I.,
si nihil canonicum obviaret, praebendam in ecclesia sancti Florentini in
Confluentia, quam Iacobus decanus ipsius ecclesiae in eius manibus per suas
literas resignavit, sublato appellationis obstaculo assignarent eidem, †eodem
Ioanne literas ipsas praedicto decano et aliis ostendente, idem decanus de
resignatione forte poenitens occultavit literas supradictas; demum eidem Ioanni
praefatis literis restitutis, eas nominatis iudicibus, ut exsequerentur
mandatum apostolicum praesentavit.
Quumque iidem iudices apostolicum vellent adimplere mandatum, quidam se
opposuerunt canonici ecclesiae memoratae, dicentes, subdiaconum antedictum
renunciasse iuri suo,
quod sibi ex ipsis literis competebat. Dicto igitur subdiacono hoc negante, iam
dicti canonici ad hoc probandum testes aliquos produxerunt. Per quos quum
videretur probatum, ipsum se gratiae capituli commisisse, duo iudices
praedictorum, cantores videlicet Treverenses, sententialiter decreverunt, eundem Ioannem non posse
uti de cetero literis supradictis, pro eo, quod idem I. sic
adversarii se gratiae commisisset, per quod visus est renunciasse iuri, sibi ex
ipsis literis competenti. A qua sententia idem I. appellans, licet
etiam antea appellasset, in vigiliam Epiphaniae proximo praeteritam
terminum suae appellationis praefixit. Ad quem quum idem I. venisset, et nobis, prout
superius est expressum, facti seriem enarraret, dilectum filium Petrum de Colle
medio, capellanum nostrum, super hoc sibi concessimus auditorem. Sed quum eius
adversarius non accesserit, per duos menses et amplius exspectatus, nec ullus
compareret pro eo sufficiens responsalis, tandem quidam literas habens ad
contradicendum et impetrandum coram eodem comparuit auditore. Qui quum de iure ad
tractandum causam minus sufficiens crederetur, auditori praedicto, nobis
haec omnia referenti, dedimus in mandatis, ut super hoc aliquos de
fratribus consuleret, et in causa procederet iuxta consilium eorundem: idem auditor habito consilio
dilecti filii nostri T. tituli Sabinae presbyteri cardinalis ac etiam aliorum, sententiam praedictorum iudicum
sententialiter iustitia exigente cassavit. Nos igitur ratam et firmam habemus
capellani sententiam memorati, vobis per apostolica scripta mandamus,
quatenus revocantes in irritum, quicquid inveneritis post appellationem ad nos
interpositam attentatum, sententia iudicum Treverensium non obstante,
praedictam praebendam eidem subdiacono, nisi aliud canonicum obiectum fuerit et
probatum, quare id non debeat adimpleri, auctoritate apostolica sublato
appellationis obstaculo conferatis.
|