CAP.
II.
Regulares
in suos usus convertere non possunt ecclesias, in quibus ius obtinent
patronatus, et, si infra tempus Lateranensis concilii, quando vacant, non
praesentent rectores ad eas, superior orbinabit easdem.
Clemens
III.
Sicut
nobis tua fraternitas intimavit, monachi quidam et canonici regulares,
ecclesias, quae ad praesentationem eorum pertinent, in tuo episcopatu habentes,
propriis usibus deputare nituntur, nec ibi volunt ad eas, quum
vacaverint, vocare personas [idoneas];
quin potius, occasione concessionis quorundam episcoporum, vicarios in eis pro
sua instituunt et destituunt voluntate, admissos ita pensionibus onerantes,
quod nec ecclesiis competenter possunt in paupertate nimia deservire, nec
episcopo in episcopalibus respondere, neque hospitalitatem, sicut convenit,
transeuntibus impertiri. Nolentes autem, ut status ecclesiae debitus et
antiquus per insolertiam alicuius subvertatur, mandamus, quatenus, nisi a
iurisdictione tua exemptae sint ecclesiae supradictae, praedictos excessus
studeas rationabiliter emendare, et, nisi praedictae personae infra tempus in
Lateranensi concilio constitutum ad vacantes ecclesias tibi personas idoneas
praesentaverint, ex tunc tibi
liceat appellatione remota in eisdem ordinare rectores, qui eis et praeesse noverint et prodesse, ita
tamen, quod ex hoc nullum
patronis praeiudicium in posterum generetur. [Dat. Lat. VI. Kal. Mart. Pont.
nostr. Ao. II. 1199].
|