CAP.
III.
Supplet
superior inferioris negligentiam in beneficiis conferendis, si tempus
Lateranensis concilii lapsum sit, et collatio per inferiorem postea facta non
valet.
Innocentius
III.
Licet
dilecti filii magister H. archidiaconus de H. et R. procurator R.
de sancto Cadimundo super archidiaconatu Richemundiae diutius litigaverint
coram nobis, †tamen postmodum nostris est auribus intimatum, quod neutri
eorum de iure competeret, utpote qui neutri fuerat concessus infra tempus in
Lateranensi concilio definitum.
Ne igitur ius nostrum negligere videamur, qui alios in sua iustitia confovemus,
discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus convocatis
eisdem, ut proponant, si quid contra duxerint proponendum, inquiratis
diligentius veritatem, et si vobis constiterit, archidiaconatum
Richemundiae vacasse per annum, tempore tamen semestri, quo vel ad
archiepiscopum, vel ad capitulum donatio pertinebat, non a vocatione, sed a
notitia computato, quum pro eo, quod Eboracensis archiepiscopus alium
superiorem non habet, extunc fuerat ad nos donatio devoluta, utrique super eo sublato
appellationis obstaculo silentium
imponatis, archidiaconatum ad nostram spectare donationem publice
denunciantes, decernentes irritum et inane, si quid in eo postmodum quisquam
praesumserit ordinare.
|