CAP.
IV.
Si is, ad quem
spectat beneficii collatio, lapso tempore Lateranensis concilii consecrat; non
valet collatio: nisi de misericordia toleretur.
Idem
Magistro P. de Castro novo, et R. monacho Fontis frigidi, apostolicae sedis
Legato.
Literas
vestrae discretionis accepimus [quibus
responsum apostolicum imploratis super his, quae ambigua vobis exsistunt,
videlicet], quod, quum in quibusdam ecclesiis, legationi vestrae
subiectis, quaedam beneficia et dignitates tanto tempore vacavissent, quod tam
praelati quam capitula secundum tenorem Lateranensis concilii essent iure
instituendi privati, postquam adventus vester [illis] innotuit, in beneficiis illis personas minus
idoneas instituere praesumpserunt. †Unde, quum receperitis consilium a viris
peritis, ut tales institutiones ab his, quorum non intererat, et qui propria
culpa iure instituendi se privaverant, factas, auctoritate apostolica
cassaretis, in hoc nostrum prius decrevistis consilium habere. Proposuistis praeterea
etc. Nos igitur inquisitioni vestrae breviter respondentes
Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si beneficia vel dignitates ipsas noveritis personis idoneis
assignatas, eas de patientia permittatis ab ipsis pacifice possideri: alioquin
personas ipsas amoventes
prorsus ab ipsis, eas de personis idoneis auctoritate nostra suffulti, [nullius contradictionis vel appellationis obstaculo] non differatis
quantocius ordinare, [contradictores etc.
Dat. Rom. ap. S. Petr.
VIII. Id. Dec. Ao. VII. 1204.]
|