CAP.
V.
Is, ad quem primo loco spectabat collatio
beneficii, lapso tempore Lateranensis concilii conferre non poterit.
Idem
Episcopo Samo.
Dilecto
filio nostro P. tituli sancti
Marcellini presbytero cardinali S. et R. procuratoribus P. et G. apud sedem
apostolicam constitutis auditore concesso, †idem
thesaurarius proposuit coram eo, quod, quum in Salamantina ecclesia, in qua
cantoris electio ad episcopum et capitulum communiter pertinet, cantoria
vacante, dictum capitulum saepius episcopum monuisset, ut ad celebrandam
cantoris electionem cum eo pariter conveniret, eodem episcopo infra semestre
tempus id facere negligente, capitulum uti cupiens iure suo, in ecclesiae
memoratae capitulo, sicut est moris, supradictum Paschasium eiusdem loci
canonicum in cantorem elegit, ne quid in eiusdem electionis praeiudicium fieret
appellando, quam supradictus thesaurarius auctoritate apostolica petiit
confirmari, ac electionem, quam venerabilis frater noster Compostellanus
archiepiscopus post appellationem huiusmodi de G. clerico multis criminibus
irretito ac tunc temporis vinculo excommunicationis adstricto fecerat, tamquam
minus canonice celebratam cassari. Dictus vero Dominicus proposuit ex adverso,
quod, emenso VI. mensium spatio, infra quod ad episcopum et capitulum cantoris
electio pertinebat, decanus et quidam canonici Salamantini, episcopo,
archidiacono et nonnullis canonicis qui praesentes in civitate aderant,
inconsultis, non consueta hora, vel in capitulo iuxta morem, sed in ecclesia
potius, quibusdam laicis advocatis stulte et inordinate nimis eligere
praesumpserunt. Et quum iam dicti archiepiscopi, qui eos propter hoc
evocaverat, adire praesentiam noluissent, ipse intelligens eligendi
auctoritatem ad se iuxta Lateranensis concilii statutum devolutam, supradictum
G. in cantorem elegit, et eundem fecit de cantoria corporaliter investiri.
Postmodum autem decanus et sui complices nobis, de his mentione non habita,
suggerendo, quod episcopus, qui monitus saepius infra sex menses eligere
noluerat in ecclesiae detrimentum, cantore, qui ab eodem decano cum maiore
parte capituli institutus fuerat, spoliato, alium instituerat in cantorem, ad
decanum, archidiaconum et archipresbyterum Abulenses nostras literas
impetrarunt. Quarum auctoritate, quum supradictus G. ab eisdem fuisset
iudicibus evocatus, eisdem inhibuit, ne per dictas literas procederent contra
eum, quum in eis de sua electione facta per archiepiscopum nulla mentio
haberetur, et cum propter hoc, tum [etiam], quia prima citatione ad loca remota
peremptorie citatus exstiterat, tum etiam, quia iudices quosdam ex electoribus
dicti Paschasii consanguinitatis linea contingebant, ad sedem apostolicam
appellavit. Sed iudices nihilominus ad Salamantinam ecclesiam accedentes,
saepedictum P. in cantoriae possessionem causa rei servandae contra iustitiam
induxerunt. Quum igitur super his et aliis coram eodem cardinali procuratores
ipsi aliquamdiu litigassent, et ipse nobis fideliter retulisset, quae proposita
fuerant coram eo, Quia nobis constitit a Salamantino decano et eius
sequacibus, post elapsum sex mensium spatium, infra quod episcopus et
capitulum, prout communiter spectabat ad eos, procedere ad electionem cantoris neglexerant,
electionem supradicti P. minus canonice celebratam, eandem decernimus irritam
et inanem, et appellationem a decano et suis fautoribus interpositam factum
archiepiscopi, ad quem iam erat eligendi auctoritas devoluta, nequivisse
aliquatenus impedire. †Quia vero contra
personam ipsius G. quaedam obiecta fuerunt de quibus nobis non potuit fieri
plena fides, [discretioni vestrae per
apostolica scripta] Mandamus,
quatenus, nisi iam dicto G. aliquod canonicum obviet, electionem
de ipso factam sublato appellationis obstaculo confirmetis, facientes ipsum eiusdem cantoriae pacifica
possessione gaudere; contradictores etc. [Dat. Lat. V. Kal. Nov. Ao. XIII. 1210.]
|