CAP.
VIII.
Ordinatus
extra tempora suspenditur, donec dispensetur cum eo, et ordinans
punitur.
Urbanus
III. Archiepiscopo Pisano.
Quum
quidam †episcopi Sardi, sicut nobis
est ex tua parte propositum,
quibusdam pecuniam, sicut iuramento tenebantur adstricti, non solverint, et
quidam episcopus ipsius terrae in die dedicationis ecclesiae ordines, quum dies
ille ad hoc institutus non fuerit, celebraverit, quidam etiam iuraverint
aliquando, quod fratri vel sorori, patri vel matri loqui non debeant, aut
quodlibet eis subsidium ministrare, a nobis, quid de huiusmodi faciendum sit,
tua fraternitas requisivit. Nos itaque denegare nolentes quod a nobis caritate
suggerente postulare videris, discretioni tuae praesentibus literis
respondemus, quod in episcopos illos, qui suum transgressi sunt iuramentum, est
tanto gravius vindicandum, quanto maiori praeeminent dignitate, et eorum
exemplo facilius alii poterunt ad similia provocari. Episcopum autem, qui die, quo non debuit, ordines
celebravit, canonica disciplina corrigere, et ordinatos a susceptis ordinibus
tamdiu reddere debes expertes, donec apud nos vel successores nostros restitutionis gratiam consequantur. Illi vero qui iurant non loqui patri, vel matri,
vel sorori, vel fratri, aut eis humanitatis subsidium exhibere, absolvendi sunt
ab illius observantia iuramenti, quum illicitum sit, et omni contrarium
rationi, iniuncta tamen eis de hoc, quod male iuraverunt, poenitentia
competenti.
|