CAP.
IX.
Graeci
a Latinis ordinari non debent, nec econtra, si in ritu ordinandi sunt
diversi.
Coelestinus
III. Hidronensi Archiepiscopo.
Quum
secundum regulas ecclesiasticas †et
sanctorum instituta Pontificum sacri sunt ordines in certis temporibus
conferendi, quidam Graeci episcopi ritus sui et consuetudinis observantiam in
Latinos clericos exercentes, eos ad sacros ordines passim provehunt, qui non
sunt praeterquam in IV. temporibus conferendi. Sane sicut latoris praesentium
Io. relatione cognovimus, quod, quum ipse a quodam domino, cui servierat, et ut
in capella sua divina officia celebraret, cuidam Graeco episcopo foret
praesentatus, idem episcopus Cathamarsenis eum in sacerdotem promovit, quem
postmodum dioecesanus episcopus ab exsecutione officii vel taliter suscepti
ordinis credidit suspendendum, quae utique consuetudo consuetudini
ecclesiasticae inimica et detestabilis est et penitus improbanda, et, nisi
multitudo et antiqua consuetudo esset in causa, sic ordinati non deberent permitti
in susceptis ordinibus ministrare. Nam apud nos sic ordinati deponerentur, et
ordinantes auctoritate ordinandi de censura canonum privarentur. Quia vero,
sicut dicitur, in partibus Calabriae ut
Latini a Graecis, et Graeci a Latinis secundum alterutrius institutionis
observantiam ordinantur, et an sit
antiquitus observatum, fraternitati tuae, quae, discernere melius ista poterit,
eiusdem Iohannis iudicium duximus committendum, per apostolica scripta
mandantes et potestatem tibi praesentium auctoritate indulgentes, ut, cognita
diligentius veritate et observantia consuetudinis, si qua super his a Latinis
clericis recepta est, et hactenus approbata, vel si tibi apparuerit aliter
discernere de ipso Iohanne, quod cum salute animae suae poteris, cessante appellationis
diffugio, statuere non moreris, studiosius attendens, utrum reordinandus sit,
an sine periculo animae suae in sic recepto ordine debeat celebrare, addito, si
quid noveris in supplemento ordinis adiungendum. Nolumus autem de cetero commixtiones et
consuetudines rituum in ordinibus observari, nec sumi ab aliis in exemplum, si cum isto duxeris misericorditer
dispensandum.
|