CAP.
XI.
Si Graecus episcopus
Latino subiectus ordinatur sine Latini licentia a Graeco, interdicitur sibi
exsecutio: si vero de licentia, tunc toleratur.
Idem
C. Presbytero Cardinali, apostolicae sedis Legato.
Quod
translationem pontificis (Et infra: [cf. c. 4. de off. leg. I.
30]) Super eo vero, quod nos consulere voluisti, quod multi Graecorum clerici
consistentes, in dioecesibus Latinorum ab episcopis Graecis non in quatuor
temporibus, interdum omnes ordines simul, nonnunquam partem recipiunt, qui
postmodum prohibentur a Latinis episcopis celebrare, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum clericus
Graecus, episcopo Latino subiectus, a Graeco pontifice ordinatur, nisi de
mandato vel licentia sui episcopi fiat, interdicenda est ei ordinis exsecutio
sic suscepti, tanquam ab alieno pontifice sine mandato vel licentia sui
episcopi ordinato. Si vero de mandato vel licentia sui praesulis a Graeco
pontifice secundum morem Graecorum fuerit ordinatus, licet culpandus sit
episcopus Latinus, qui clericos suos a Graeco facit antistite ordinari, quamdiu
tamen talis mos ab ecclesia toleratur, impediri non debet ab exsecutione
ordinum taliter susceptorum. Nos tamen super hoc articulo disposuimus
tempore oportuno de consilio fratrum nostrorum quod honestum visum fuerit
ordinare.
|