CAP. II.
Constitutio
respicit futura, et non praeterita.
Gregorius in Registro.
Cognoscentes, [qualis
fraternitatem vestram zelus pro Christianis mancipiis, quae Iudaei de Galliarum
finibus emunt, accenderit, adeo nobis sollicitudinem vestram placuisse
signamus, ut inhibendo eos ab huiusmodi negotiatione nostra etiam deliberatio
iudicaret. Sed Basilio Hebraeo cum aliis Iudaeis veniente comperimus, hanc
illis a diversis iudicibus reipublicae emptionem iniungi, atque evenire, ut
inter paganos et Christiani pariter comparentur. Unde necesse fuit, ita causa
cauta ordinatione disponi, ut nec mandantes frustrari, nec hi, qui contra
coluntatem suam se inquiunt obedire, aliqua sustineant iniuste suspendia.
Proinde fraternitas vestra hoc vigilanti sollicitudine observari ac cusodiri
provideat, ut revertentibus eis a praefata provincia Christiana mancipia, quae
ab ipsis adduci contigerit, aut mandatoribus contradantur, aut certe
Christianis emptoribus intra diem quadragesimum venundentur, et transacto hoc
dierum numero nullus apud eos quolibet modo remaneat. Si autem quaedam ex
iisdem mancipiis talem aegritudinem fortassis incurrerint, ut intra statutos
dies vendi non valeant, adhibenda sollicitudo est, ut, dum saluti fuerint
pristinae restituta, similiter omnibus modis distrahantur, quia] Rem quae
culpa caret, in damnum vocari non convenit. Quoties vero novum quid statuitur,
ita solet futuris formam imponere, ut multis dispendiis praeterita non
commendet; [Si qua apud eos mancipia de
emptione anni praeteriti remanserunt, vel a vobis nuper ablata sunt, dum apud
vos sunt posita, ea habeant alienandi licentiam,] ne detrimentum ante
prohibitionem possint ignorantes incurrere, quod eos postmodum dignum est
vetitos sustinere. [Nunciatum etc.]
|