CAP.
XIII.
Duo sacri ordines non
possunt conferri eidem uno die, vel duobus, continuato ieiunio.
Idem
eidem et Magistro H. Subdiacono nostro.
Literas
vestras recepimus responsivas super inordinata ordinatione [A.] Imolensis electi, quem [G.] Bononiensis episcopus
praecedenti sabbato in diaconum, et sequenti die dominico continuato ieiunio in
presbyterum ordinavit. In quo quantum uterque deliquerit, evidenter intelligit
qui prudenter attendit. Si enim utrumque ordinem eodem die conferre illi non
licuit, pari non licuit ratione unum ordinem uno die, et alium altero ieiunio
continuato conferri, quum propter continuationem ieiunii fictione canonica,
sive mane diei dominicae trahatur ad sabbatum, sive vespera sabbati ad diem
dominicam referatur, profecto mane cum vespera seu vespera cum mane ad eundem
diem pertinere dicetur. Nam si, quantum ad hunc necessitatis articulum
pertinet, mane ad unum diem, et vespera referatur ad alium, cur esset
continuatio ieiunii necessaria, quum et sabbato ante coenam, et dominica ante
prandium intelligantur esse ieiuni? Ne autem si factum huiusmodi sub
silentio transiremus, id alii licitum reputantes similia facere attentarent, et
sic facti perversitas a posteris traheretur in exemplum, Praefatum itaque Bononiensem episcopum,
ut puniatur in quo deliquit, a collatione ordinum, diaconii scilicet et
presbyterii, alterum vero ab exsecutione officii sacerdotalis tamdiu volumus
manere suspensos, donec de illis aliter disponamus. Ut igitur mandatum
apostolicum, debitum consequatur effectum, per apostolica scripta vobis
mandamus, quatenus quae praemissa sunt, faciatis tam ab ipsis episcopis quam
per Bononiensem et Imolensem dioeceses publicari.
|