CAP.
XIV.
Ordinans
puerum tredecim annorum in diaconum, suspenditur a collatione ordinum: et
ordinatus ab ipsius executione usque ad aetatem legitimam.
Honorius
III. Episcopo et Archidiacono Legionensi.
Vel
non est compos sui episcopus Conventrensis, vel nimis videtur a se scientiam
repulisse, aut probatur ex malignitate peccasse, qui ut alia, quae de ipso dicuntur, enormia taceamus, M. puerum latorem praesentium adhuc
XIII. annorum contra sacrorum canonum instituta inordinate in diaconum dicitur
ordinasse, in ludibrium ordinis clericalis; †quod utique, si nobis plene constaret, quantumcunque simus
proniores ad veniam, quam ad debitam etiam ultionem, taliter hoc castigaremus
in ipso, quod ex poena culpa notoria redderetur, et revelata eius ignominia
efficeret alios in similibus cautiores. Nolentes autem hoc relinquere
indiscussum, Discretioni vestrae mandamus, quatenus, inquisita
super his et cognita veritate,
si rem inveneritis ita esse, praedictum episcopum a collatione ordinum sublato
appellationis obstaculo suspendentes, ipsum, ut eidem M., quem ab exsecutione
officii diaconi usque ad aetatem legitimam in iniuriam suspendimus ordinantis,
provideat in ecclesiastico beneficio competenti, per censuram ecclesiasticam appellatione
postposita compellatis.
|