TITULUS XII.
DE SCRUTINIO IN ORDINE FACIENDO.
CAP.
UN.
Episcopus
interrogatus in scrutinio episcopi ordinandi, potest respondere illum dignum,
si non novit illum indignum.
Innocentius III.
Ex parte tua fuit propositum (Et infra:) Quaesivisti praeterea per sedem apostolicam
doceri, ut, quum episcopi ad consecrationes episcoporum ab archiepiscopo vel
etiam alio evocentur, et ipsi metropolitano electum offerant consecrandum,
dicentes: “Reverende pater, postulat sancta mater ecclesia hunc electum in
episcopum consecrari, et interrogante archiepiscopo, si sciant, illum esse
dignum, respondeant, quod illum sciunt et credunt pariter esse dignum, et te in
responsione huiusmodi, ne offenderes hominem, Deum existimes offendisse,
quandoque praeter, quandoque contra conscientiam respondendo, quum electi
conversatio aut minus tibi cognita aut penitus sit ignota, qualiter in
huiusmodi interrogationibus, salva conscientia, valeas respondere. Ad quod
Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, quum nos aliquem in
diaconum vel presbyterum promovemus, prior diaconorum, qui nobis assistit,
dicit: “Postulat sancta mater ecclesia catholica hunc diaconum vel
subdiaconum ad onus presbyteratus vel diaconatus assumi,” et nobis
interrogantibus, si eum cognoverit esse dignum, idem respondet, quod, quantum
humana fragilitas nosse sinit, et scit, et testificatur, illum ad huiusmodi
onus officii esse dignum. Unde in tali responsione aliquem peccare non
credimus, dummodo contra conscientiam non loquatur, quia non simpliciter illum
asserit esse dignum, sed in quantum humana fragilitas nosse sinit, quum illum,
quem indignum esse non novit, dignum debeat aestimare. Huiusmodi ergo
responsione secure uti poteris, nisi forte de indignitate tibi constiterit
consecrandi. Si autem illum indignum esse cognoscis, metropolitano, priusquam
ad huiusmodi scrutinium veniatur, secreto studeas nunciare vel intimare,
quamvis, ut duximus, nos
interrogationem huiusmodi non in consecratione pontificis, sed in ordinatione
diaconi vel presbyteri faciamus. [Postulasti
etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Mart. Ao. IX. 1206.]
|