Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XIII.   DE ORDINATIS AB EPISCOPO, QUI RENUNCIAVIT EPISCOPATUI.
      • CAP. I.   Episcopus, qui renunciavit loco tantum, invitatus conferre potest ordines, sicut prius. Si vero et dignitati, cum ordinato per eum ad minores vel ignoranter ad sacros dispensat episcopus suus; cum ordinato vero scienter ad sacros, non dispensat.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XIII.

 

DE ORDINATIS AB EPISCOPO, QUI RENUNCIAVIT EPISCOPATUI.

 

CAP. I.

 

Episcopus, qui renunciavit loco tantum, invitatus conferre potest ordines, sicut prius. Si vero et dignitati, cum ordinato per eum ad minores vel ignoranter ad sacros dispensat episcopus suus; cum ordinato vero scienter ad sacros, non dispensat.

 

Alexander III. Toletano Archiepiscopo.

 

Requisivit a nobis tua fraternitas, utrum clerici, qui post renunciationem factam a praedecessore tuo ordines receperunt, in ipsis debeant remanere, aut ad maiores de iure canonum promoveri? Nos igitur, quia nobis non plenarie de veritate constat, non possumus tibi super hoc breviter respondere. Respondemus igitur distinguendo, utrum renunciaverit loco tantum, an loco simul et dignitati. Nam in primo casu ordines, sicut antea, nisi a summo Pontifice vel eius legato prohibitus fuerit, rogatus ab episcopo aliquo poterit de ratione conferre. In secundo vero casu distinguendum putamus, utrum sacros contulerit, an minores. Si enim a tali ordines usque ad subdiaconatum aliquis acceperit, quia et huiusmodi ordines a non episcopis quandoque conferuntur, et in illis deservire poterit, et ad maiores, si idoneus fuerit, promoveri. Sane si ab eodem sacros ordines facta renunciatione scienter quis receperit, quia indignum se fecit, exsecutionem officii non habebit. Ubi autem non scienter, poterit, nisi crassa et supina fuerit ignorantia, discretus pontifex dispensare.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License