CAP.
II.
Ecclesia
dispensative minori concessa non per laicos, sed per clericos regi debet, donec
ille perveniat ad aetatem.
Alexander
III. Cantuariensi Archiepiscopo.
Ex
ratione †commissae tibi dignitatis et consideratione legationis ad universas
ecclesias tuae legationis aciem sollicitudinis tuae debes extendere, et quae
enormiter seu contra iustitiam facta fuerint pastorali cura corrigere et
emendare, quatenus de commissis ovibus coram patrefamilias plenam reddere
valeas rationem, et tibi pro labore et sollicitudine tua merces copiosa
cumuletur in coelis.
Accepimus autem, quod
Conventrensis episcopus, non attendens, quid sacrorum canonum statuta
decernant, nec modestiam pontificalem conservans, pueris, qui sunt infra decennium constituti, in archidiaconatu
dilecti filii nostri R. archidiaconi Cistrensis ecclesias plures
concessit, quae non per clericos, sed per laicos dispensantur et disponuntur. Unde quoniam †hoc
ecclesiasticae utilitati est inimicum et rationi contrarium, et ideo non
debet hoc aliquatenus tolerari, fraternitati tuae per apostolica scripta
praecipiendo mandamus, quatenus, si ita res se habet, praedictum episcopum super his viva
increpatione corripias et castiges, et clericis idoneis administrationes et custodiam
praescriptarum ecclesiarum, donec praedicti pueri ad congruam veniant aetatem, omni
occasione et appellatione cessantibus laicis amotis committas, eidem
episcopo arctius prohibens,
ne de cetero ecclesias, nisi personis, quae aetatem et scientiam habeant,
regendas concedat. Quod si secus egerit, ei debitam poenam infligens,
institutionem et concessionem ipsius omnino viribus carere decernas.
|